ACTE
Otton, évêque de Strasbourg pour Abbaye Sainte-Foy de Conques
"Otton, évêque de Strasbourg pour Abbaye Sainte-Foy de Conques" dans la base Telma - Chartes (permalink : https://telma-chartes.irht.cnrs.fr/196475). Consultation du 23/01/2026.
Gustave Desjardins, Cartulaire de l’abbaye de Conques en Rouergue, Paris 1879, n° 575, p. 405 - 406.
Otton, évêque de Strasbourg
Abbaye Sainte-Foy de Conques
latin
1095/07/23
RODEZ
Charte
non suspecté
non
Otton, évêque de Strasbourg, et ses frères concèdent leur domaine de Sélestat à l’abbaye Sainte-Foy de Conques.
In nomine sancta et individue Trinitatis, Ottone Argentinensi, divina favente clementia, episcopo. Bona inchoare et inchoata nec segniter consummare et ab hoc effectu non deficere, sicut apud homines honestum et memorabile notatur, ita apud Deum dignum esse et acceptabile non dubitatur. Hoc ego peccator Otto Argentinensis ecclesiæ, Dei gratia, episcopus et fratres mei, dux scilicet Suetiæ Fridericus, Ledeuvicus et Galtharius, non absurde attendentes quod mater nostra ad honorem Dominici Sepulcri in Schelestat et sanctæ Fidei benigne incepit, hoc nos maternæ voluntatis hæredes, ut prædii ad effectum perducere ea quam dicemus ratione prout potuimus, Deo auxiliante, conati sumus. Matre enim nostra fratreque nostro Conrado in Christo defunctis, nos quatuor qui tunc vita comite, Dei gratia, remansimus, pari consensu communique voto convenimus, et matris nostræ propositum effectualiter adimplere considerata diligencia. Deliberavimus ergo prædium quod in Scelestat villa, in pago Alsatiæ et in comitatu Beirricheim, hæreditario jure possedimus sanctæ Fidei principaliter abbatique Conchacensis cænobii obedientiæ libera manu tradidimus, legali astipulatione confirmavimus, cum mancipiis utriusque sexus sua conditione designatis deditæ que servituti attitulatis, et cum ejusdem prædii terminis certis limitibus superius et inferius, et ad utrasque plagas exitibus et reditibus, viis et inviis certissime denotatis, cum terris etiam cultis et incultis, vineis et vinetis, rivis, aquis aquarumque decursibus, pratis, pascuis, piscinis, silvis silvarumque usibus, venatoriisque stationibus et nemoribus fiscalibus, et forum legitimum cum theloniis, et tabernariis, et cum cœteris omnibus eidem allodio antiquissima traditione subjacentibus. Ad hoc ergo ut hæc omnia ab adversariorum invasione secura permaneant, prædicti advocationem prædii ex fratribus nostris, quoadusque supersit, semper majori natu concessimus, et per eorum obitum præfati abbatis libero arbitrio ea lege addiximus vel cui velit potestative committat. Dedimus autem idem prædium ea ratione ut præfatus abbas Conchacensis cœnobii suique successores deinceps liberam potestatem habeant commutandi et præcariandi vel quidquid ad utilitatem ecclesiæ placuerit inde faciendi. Insuper eamdem ecclesiam ejusque atrium cum omnibus ad eam pertinentibus ab episcopalis cæteroque servitutis jugo perpetualiter absolvimus, hujusque absolutionis libertatem sub beati Petri apostoli omniumque sanctorum auctoritate et nostra ita confirmavimus ut ab omni hostium incursione sit secura. Et quicumque sive ex eadem villa sive ex totius episcopatus parrochia illic sepulturam petierit, libere accipiat et nullus sacerdotum contradicere præsumat. Signum Ottonis Argentinensis episcopi. S. Friderici ducis. S. Lodeuvici. S. Galtarii. S. Anshelmi. S. Hessonis. S. Conradi. S. Heinrici. S. Bertholsi. S. Luitolsi. S. Otonis. S. Heremanni. — Manno Argentinensis notarius scripsi et subscripsi et recognovi. — Data est decima kalendas augusti, .... sexagesimo septimo, anno Dominicæ incarnationis millesimo .... quinto, indictione tertia, anno ordinationis domini Ottonis Argentinensis episcopi nono, regnante Henricho quarto Romano imperatore augusto.
Cartulaire
Cartulaire de l’abbaye de Conques , début du XIIe siècle, Rodez, Bibliothèque de la Société des lettres, sciences et arts de l’Aveyron, ms. 1.
406
Inès Musset
Chartae Galliae
Inès Musset (20/05/2025 14:56)
Inès Musset (20/05/2025 14:56)