ACTE
Grégoire XI (1370-1378), 1378, ianuarii 19 Romae.
Dilectis in Christo filiabus abbatissae et conventui monasterii s. Mariae de Veteribuda ordinis s. Clarae Vesprimen. dioecesis.
Vestrae devotionis sinceritas promeretur, ut vos et monasterium vestrum paterno prosequentes affectu petitiones vestras, quantum cum Deo possumus, ad exauditionis gratiam admittamus. Tenorem igitur cuiusdam privilegii fel. rec. Benedicti papae XI praedecessoris nostri dilectis in Christo filiabus universis abbatissis et sororibus monasteriorum ordini s. Clarae secundum regulam ipsius ordinis a fel. rec. Urbano IV praedecessore nostro institutam viventibus concessi, quod incipit: « Sacra vestra », quem quidem tenorem in regestro ipsius Benedicti praedecessoris repertum, piae memoriae Innocentius papa VI praedecessor noster in quibusdam suis litteris, quas inspici et examinari fecimus diligenter et quae verae repertae sunt, inseri fecit, pro eo quod, sicut asseritis, privilegium ipsum ex eo forsan, quod perditum vel vetustate consumptum est, alicubi reperire nequitis, ac vos et monasterium ipsum concernit et eo indigetis, de verbo ad verbum ad vestrae supplicationis instantiam praesentibus annotari fecimus, qui talis est a Nos itaque, vestris supplicationibus inclinati huiusmodi privilegium auctoritate apostolica innovamus et praesentis scripti patrocinio communimus; per hoc autem nullum ius vobis vel dictis abbatissae et sororibus de novo acquiri volumus, sed antiquum, quod vigore ipsius privilegii vobis et dictis abbatissis et sororibus concessum est, tantummodo confirmari. Nulli ergo Datum Romae apud s. Petrum XIV kalendas februarii anno octavo.