ACTE
Grégoire XI (1370-1378), 1377, augusti 8, Anagniae.
Dilectis filiis vicario et fratribus ord. fratr. Min. in partibus Bosnae constitutis.
Exhibita nobis pro parte vestra petitio continebat, quod, licet per privilegia apostolica vobis concessa possitis in partibus Bosnae concubinarios compellere, ut aut dimittant concubinas aut contrahant cum eisdem, in patria tamen Cetina appellata, vicina Bosnae, in qua christiani concubinas retinent, uti potestate huiusmodi non valetis: et, quia hoc cedit in exempli perniciem infidelium conversorum, qui exhortati per vestram praedicationem concubinas nolunt dimittere, eo quod christianos vident pro crimine huiusmodi non puniri, nobis humiliter supplicastis, ut potestatem utendi privilegiis in partibus Bosnae ordini vestro ab apostolica sede concessis ad dictam patriam Cetinae extendere dignaremur. Nos igitur animarum saluti providere vestrisque supplicationibus in hac parte annuere cupientes, potestatem huiusmodi ad dictam patriam Cetinae extendentes, vobis in ipsa utendi privilegiis praedictis et concubinarios per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, ad dimittendum concubinas vel contrahendum cum ipsis compellendi concedimus tenore praesentium facultatem. Datum Anagniae VI idus augusti anno septimo.a