ACTE
Grégoire XI (1370-1378), 1377, augusti 7, Anagniae.
Venerabili fratri nostro Petro episcopo Maioricen.
Romani pontificis Dudum siquidem b. m. Antonio episcopo Maioricen. regimini Maioricen. ecclesiae praesidente nos ... provisionem eiusdem ordinationi et dispositioni nostrae ea vice duximus specialiter reservandam Postmodum vero praefata ecclesia per obitum eiusdem Antonii episcopi, qui extra Romanam ecclesiam diem clausit extremum, vacante, nos ... ad provisionem ipsius ecclesiae ... intendentes, ... demum ad te episcopum Elnen. ... nostrum animum duximus dirigendum. Intendentes igitur te a vinculo, quo eidem Elnen. ecclesiae ... tenebaris, ... absolventes, te ad dictam Maioricen. ecclesiam auctoritate apostolica transferimus teque illi praeficimus in episcopum et pastorem Volumus autem et tenore praesentium mandamus, quatenus, priusquam possessionem administrationis bonorum mensae tuae episcopalis Maioricen. recipias, fidelitatis debitae praestes iuramentum sub forma, quam ... Barchinonen. et Ilerden. episcopis sub bulla nostra transmittimus interclusam Datum Anagniae VII idus augusti anno septimo.
In e. m. capitulo ecclesiae Maioricen., clero ac populo civ. et dioec. Maioricen., Petro regi Aragonum.