ACTE
Alexandre IV (1254-1261), Anno 1255. die 9. Augusti.
autem, nempe a vectigalis solutione, Italice Gabella.
ALEXANDER &c.
Dilecto filio nobili viro B. Cracoviæ, & Sandomeriæ Duci Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Ex parte tua fuit propositum coram Nobis, quod tu pro cælestibus felici commercio terrena commutans cuidam per te in oppido tuo in b Cracovien. Diocesis constructo ad opus infirmorum, & pauperum, ac etiam pro relevandis necessitatibus pauperum Dominarum Ordinis Sancti Damiani positi in Oppido supradicto quasdam villas, possessiones, & redditus ad te de jure spectantes pro tua, & tuorum salute in perpetuum contulisti, dictum , ac homines, & colonos ipsius multis libertatibus muniendo; prout in litteris inde confectis, & tuo sigillo munitis plenius continetur. Nos itaque devotionis tuæ precibus inclinati, quod super iis a te pie, ac provide, & sine alieni juris præjudicio factum est, ratum habentes & gratum, illud auctoritate Apostolica confirmamus, & præsentis scripti patrocinio communimus. Tenorem litterarum ipsarum de verbo ad verbum præsentibus inseri facientes, qui talis est.
“In nomine Domini Amen. Quoniam ; ne mortalium gesta celebri, & perpetua memoria semper digna temporum decursu in oblivionem adducta queant apud posteros nostros pati ex ambiguitate discrimen; digne solent perpetuatæ res instrumentorum munimine cum expressione Testium perempnari. Hinc est, quod Nos Dei gratia Cracoviæ, & Sandomeriæ Dux universis Christi fidelibus in omne sæculum præsens pariter, & futurum præsentibus facimus manifestum; quod pro remedio felicis animæ Patris nostri claræ memoriæ illustris Cracoviæ & Sandomeriæ Ducis c, & incolumitate nostra, & nostræ ingenuæ genitricis d, & e nostræ generosæ Consortis semper proponentes Deum in conspectu nostro, a quo habemus, quod vivimus, & paternorum Principatuum gubernacula possidemus, constructo per Nos in Oppido nostro Cracovien. Diocesis ad usum f Ordinis Pauperum Dominarum Sancti Damiani Asisii auctore Deo per nos etiam consumandig in Oppido supradicto, & sustentationem etiam infirmorum, & egenorum in perpetuum libere duximus conferendum Vendereviceh, & Saulovvicei, & Breszanij, & Wangricæk, & Dambeni, & Chottoul, & Woscenikim, & Winare, & Sobotku, & Weseunice, quæ nunc dicitur, Villasn, & sex mansos circa supradictum, & duas sortes in Prezvvod, & Ecclesiam in Tarnovvez cum omnibus pertinentiis suis, & de in Bohna quadraginta marcarum puri argenti; & totum valorem alvei , qui vulgariter appellatur, in loco, qui communiter nuncupatur, & marcam auri de Theloneo populariter dicto ; annuos redditus specialiter pro necessitatibus dicti relevandis eidem secundum conventionis formam, prout taxatum fuerit, certis temporibus persolvendos; decernentes ut dicti , qui eidem pro tempore, aut perpetuo fuerint deputati, juxta dispositionem Venerabilis Sponsæ Christi germanæ nostræ, quondam Galitiæ Reginæ, sororis o Monasterii, & Ordinis prædictorum, degentes sub obedientia Abbatissæ , & Ordinis eorumdem firmiter teneantur de prænotati facultatibus indigentias relevare sæpedicti, eidem per nos memorati , & omnium bonorum ad idem pertinentium, proprietatis, & possessionis juribus reservatis. Et ut supradicti bona, quæ idem nostram taliter, ut prætactum est, donationem obtinet in præsenti, & quæ in futurum est auctore Deo justis modis, & legitimis adepturum, possint sufficere ad sustentationem memorati, & aliorum Christi pauperum cum infirmis; dignum duximus omnia eadem pro se, & omnibus incolis, & colonis suis absolvere indistincte ab omni servitio terræ, sive sit ordinarium, sive casuale, & a p, & q, & r, & s, & t, & , quod Latine dicitur, & aliis etiam omnibus omnium expensarum Principis solutionibus; & a u, & v, & w & aliis servitiis, & procurationibus ipsius Principis, & Nunciorum ejusdem, & Venatorum ipsius, quibuscumque ipsæ servitutes, & procurationes, & solutiones nominibus censeantur; etiam hoc adjecto, quod eorumdem incolæ, & coloni prædicti per nos in omni causa exempti a Palatinorum, & Castellanorum, & Judicum provincialium, & quorumlibet nostrorum Officiatorumx judiciis ad nostram, & nostrorum posterorum dumtaxat per litteram valeant præsentiam provocari, pecuniaria pœna præfato ex nostra, vel nostrorum posterorum sententia reservata. Decernimus etiam, ut supradicti exempti ad ædificationem, & reparationem Castrorum, & ad expeditiones venire, aut aliqua servitia, vel subsidia impendere nullatenus teneantur. Quibus etiam construendi molendina, & locandi soluturas censuum sæpedicto tabernas liberam concedimus facultatem. Testes autem hujus rei sunt ii: Fulco noster Cancellarius, Lesota Scarbimirien. Præpositus, Laurentius Beati Floriani in Cracovia, & Wernerus Sanctæ Mariæ in Zavichost Canonici, & alii quamplures Cracovien. Diocesis Clericorum. Ex Laicis autem Clemens Cracoviæ, & Sengnevus Sandomiriæ Palatini, Sulco Wislicien, & Petrus de Woyniz Castellani, & quamplures alii Curiales. Datum in Zavichost Anno Dominicæ Incarnationis Indictione Kalendas Maji.” Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere, vel ei &c. Si quis autem &c.
Datum Anagniæ Idus Augusti, Pontificatus Nostri Anno Primo.