« yves-de-chartres-292 »


Général


  •  
    Yves, évêque de Chartres

  •  
    Pascal 2, pape

  •  
    après 1090 - avant 1116

  •  
    Lettre

  •  

    Ad Paschalem II pontificem Romanum, pro coenobio S. Petri Carnotensis.

    Paschali, summo pontifici, Ivo, humilis Ecclesiae Carnotensis minister, cum debita obedientia quidquid in terrenis et coelestibus desiderare et sperare potest mens humana.

    Cum auctoritate apostolica moniti et muniti, paci ecclesiasticae et quieti monasticae operam dare debemus, in quibus ad hoc implendum nisibus nostris non sufficimus, apostolicam sedem consulere cogimur, ut eam sentiamus adjuvantem, quam habuimus imperantem, quatenus excellentiae apostolicae non incongrue dicamus : « Da quod jubes et jube quod vis(1). »Quod ideo celsitudini vestrae praelibavimus, quia volumus notum esse sollicitudini vestrae in suburbio Carnotensi situm esse monasterium in honore beati Petri, ab antecessoribus meis fundatum, et de bonis Carnotensis Ecclesiae, prout facultas ferre potuit, ampliatum in quo aliquando religio viguit, aliquando tepuit, cum, sicut mos est, deficiente integritate praelatorum, subsequi non potuit sanitas subditorum. Sed quia, Deo praeveniente, et nonnullo studio nostro cooperante, in praedicto monasterio religionis vigor refloruit, necessariam monasteriis quietem vellemus eidem monasterio providere et ab angariis et gravaminibus quae sua quaerentes archidiaconi ibi facere moliuntur penitus liberare ; quod etiam quidam antecessores nostri se fecisse putaverunt, sed libertas illa integras vires non habuit, quia apostolica auctoritate munita non fuit. Postulat itaque praedicti monasterii tota congregatio ut, per mediationis nostrae mediocritatem, idem monasterium cum suis appendiciis sub tutelam sanctae Romanae Ecclesiae suscipiatur ; et libertas, quam praedecessores nostri monasterio et possessionibus monasterii concesserunt, salvo jure Carnotensis episcopi, apostolica auctoritate roboretur. Quod enim principalis clavis per se clauserit, minor clavis aperire non valebit et quod aperuerit claudere non valebit. Misimus ergo quemdam praedicti monasterii fratrem praesentium latorem, qui plenius et specialius ea quae liberari et defendi apostolica auctoritate convenit nominatim determinet et instrumenta confirmare [confirmatae] libertatis nobis reportet.


  •  
    Formule augustinienne, Confessions, l. 10, 29, 40 et passim.

Informations

Acte

admin ydc (IRHT), dans  Yves de Chartres

Lettres d'Yves de Chartres, éd. G. Giordanengo (agrégée de l'Université), éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 21230 (yves-de-chartres-292), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/yves-de-chartres/notice/21230 (mise à jour : 21/09/2017).