« chartae-galliae-250 »


Description

  •  
    Pierre évêque d'Arras

  •  
    Arras (chapitre cathédral)

  •  
    1200

  •  
    Arras

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    Pierre, évêque d'Arras, fonde les obits du comte de Flandre Philippe d'Alsace, de son épouse Mathilde, le sien propre et celui de ses parents.

  •  
    Petrus, divina patientia Attrebatensis ecclesie minister humilis, omnibus quibus litteras istas videre contigerit, in Domino salutem. Noverit universitas vestra, quod pro faciendo in ecclesia nostra obitu Philippi illustris Flandr. et Viromand. comitis, capitulo nostro de redditibus ville de Viteri, quam habemus in concambium pro Strata, centum solidos solvi volumus annuatim, et similiter pro obitu Mathildis, uxoris sue, postquam decesserit, dicto capitulo centum alios solidos solvi volumus ex redditibus memoratis. Si vero Strata in plena libertate, sicuti prius fuit, ad nos redierit, ex redditibus Strate solvi statuimus obitus supradictos. Preterea nosse volumus universos, quod unum modium frumenti, qui nobis annuatim debetur apud Postinviler, donamus et concedimus jamdicto capitulo nostro, ut in presentiarum patris et matris nostre, postquam vero decesserimus, anniversario die obitus nostri, noster et dictorum parentum nostrorum obitus insimul in eadem ecclesia celebretur. Actum anno Domini millesimo ducentesimo.

  •  
    TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 295, p. 314

  •  
    [non indiqué]

  •  
    [non indiqué]

  •  
    Benoit Tock

Informations

Document

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae