« chartae-galliae-19 »


Description

  •  
    Lambert évêque d'Arras

  •  
    Denain (abbaye)

  •  
    1113/06/14

  •  
    Arras

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    Lambert, évêque d'Arras, concède l'autel d'Haveluy à l'abbaye de Denain.

  •  
    In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, unius, veri ac summi Dei, amen. Ego Lambertus, Dei miseratione Atrebatensis episcopus, pro humili et diutina petitione tua necnon et pro tibi commissae congregationis Sanctae Ragenfredis virginis Domniensis monasterii et sororum dilectione, concedo tibi locoque tuo successuris, venerabilis abbatissa Heldiardis, altare de Haveluit sine personatu, salvo in omnibus jure et cathedraticis redditibus episcopi et consuetudinibus archidiaconi et ministrorum ejus. Presbitero vero de loco predicto defuncto sive rationabiliter remoto, provideat abbatissa Sanctae Ragenfredis et procuret alium idoneum presbiterum Atrebatensi episcopo presentare cui professionem faciat et obedientiam promittat et sic in populo Dei curam gerendam de manu episcopi gratis accipiat. Tu autem, honorabilis soror et abbatissa Heldiardis, omnesque futurae per gratiam Dei abbatissae in eo quo nunc et loco et ordine preesse dinosceris, Atrebatensi sinodo interesse non negligatis, nisi forte aliqua vestrum cum benivolentia episcopi relaxata fuerit. Ut autem nostrae paginae scriptum inconvulsum et stabile permaneat, fideles et idoneos testes fratres nostros subnotare procuravimus. Signum Clarembaldi Atrebatensis archidiaconi. S. Roberti Ostrevandensis archidiaconi. S. Drogonis aecclesiae Sancte Mariae Atrebate civitatis decani. S. Odonis ejusdem aecclesiae prepositi. S. Anastasii cantoris. S. Roberti magistri. S. Evrardi capellani. S. Balduini presbiteri. S. Rogeri diaconi. S. Petri diaconi. S. Anselli subdiaconi. S. Gerardi subdiaconi. S. Andreae lectoris. S. Lamberti acoliti. S. Guarneri decani. S. Amalrici decani. S. Ebroini presbiteri. S. Maionis presbiteri. S. Guiberti diaconi. Ego Lambertus, Dei miseratione Atrebatensis episcopus, hujus vestrae paginae scriptum relegi, subscripsi et in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti propria manu confirmavi (signum crucis).
    Actum Atrebate anno Dei Christi Mº Cº XIIIº, XVIII kalendas julii, indictione VI, pontificatus autem domni Lamberti Atrebatensis episcopi anno XX.

  •  
    TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 20, p. 30-31

  •  
    [non indiqué]

  •  
    [non indiqué]

  •  
    Benoit Tock

Informations

Document

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae