« chartae-galliae-45250 »


Description

  •  
    L'abbé de Saint-Mihiel, l’abbé de Lisle-en-Barrois

  •  
    Lisle-en-Barrois (abbaye)

  •  
    oui

  •  
    1198/01/29

  •  
    Toul

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    oui

  •  
    Les abbayes de Lisle-en-Barrois et de Saint-Mihiel s’accordent sur leurs droits respectifs dans la paroisse de Condé : l’abbaye de Saint-Mihiel continuera à recevoir deux tiers des dîmes du village de Condé, tous les autres revenus étant partagés en parts égales entre lesdites abbayes ; chacune règlera sa part de la redevance annuelle due à l’évêque (pensio cathedratici) ; en cas de retard de paiement du cens, le litige sera traité par l’abbaye de Saint-Mihiel et les débiteurs lui règleront leur pénalité selon la coutume. L’abbaye de Saint-Mihiel, sans consulter l’abbaye de Lisle, choisira le vicaire qui, après avoir reçu la cura animarum de l’évêque diocésain, prêtera fidélité en premier lieu aux frères de Lisle ; si, malgré son serment, le vicaire venait à agir à l’encontre de l’abbaye de Lisle, elle le citera et pourra lui retirer son vicariat, sans opposition des frères de Saint-Mihiel ni d’autres. Aucune des deux abbayes ne pourra transférer à une autre personne les droits qu’elle détient sur l’église de Condé sans consentement de l’autre. Elles s’accordent mutuels conseil et aide et établissent une confraternité spirituelle notamment pour le décès de l’un des leurs.

  •  
    Ad repellendam versutiam falsitatis, necessario inducitur /2/ testimonium veritatis. Eapropter ego Arnulfus, dictus abbas de /3/ Insula, et ego Gemmo, dictus abbas Sancti Benedicti, notum /4/ facimus presentibus et futuris quod, de assensu capituli dictæ ecclesiæ nostræ /5/ de Insula, quærela quæ inter ipsam et æcclesiam Sancti Michaelis versabatur /6/ super patronatu ecclesiæ Condatensis et quibusdam aliis proventibus ipsius in hunc /7/ modum sopita est. Ecclesia itaque Sancti Michaelis duas partes decimæ villæ /8/ Condatensis, sicut ab antiquo solebat, possidebit. Cetera autem omnia /9/ ad ipsam ecclesiam pertinentia predicta monasteria ex equo divident inter se /10/ in omnibus commodis, sive in oblationibus, sive in decimis, sive in dote /11/ altaris, aragiis etiam et censibus. Pensionem vero cathedratici utraque æc-/12-/clesia ex equo persolvet. Si autem debitores censuum statutis diebus eos non per-/13/-solverint, justitia ad æcclesiam Sancti Michaelis specialiter spectabit et penam more eidem /14/ ecclesiæ tantum debitores persolvent. Porro ecclesia Sancti Michaelis vicarium eliget, /15/ personam videlicet honestam, legitimam et ad hoc idoneam que in eadem villa pie /16/ Deo deserviat, inconsulta ecclesia de Insula, quæ persona, suscepta cura animarum a /17/ diocesano episcopo, primo loco fidelilatem jurabit fratribus de Insula tam in fructibus ad e-/18/-os pertinentibus quam in justitiis faciendis, secundo fratribus Sancti Michaelis. Predictus autem vica/19/rius institutus, si contra ecclesiam de Insula maliciose et contra juramentum suum in a/20/liquo egerit, fratres de Insula coram suo judice eum convenient et pro posse suo eum a vi/21/caria amovebunt, non impedientibus fratribus Sancti Michaelis nec aliis pro se. Neutra autem ec-/22/-clesiarum jus quod habet in ecclesia Condatensi poterit transferre in aliam personam sine consensu al/23/terius. Predicte autem æcclesiæ mutuum consilium et ausilium (sic) in jure suo conservando in-/24/-vicem sibi impendent et in spiritualibus mutua erit fraternitas, ita ut, decedente aliquo /25/ fratrum de Insula, fratres de ecclesia Sancti Michaelis spirituale obsequium ei celebrabunt, et simili /26/ modo fratres de Insula pro fratribus Sancti Michaelis. Ut autem hec omnia rata permane-/27/-ant, sigillorum nostrorum impressione cum testimonio subscriptarum personarum diligenter confir-/28/-mare curavimus. Testes Wido, Trium fontium monachus ; Petrus, prior Barri ; Ga/29/rinus, prepositus Sancti Maximi Barri ; Johannes, presbiter de Porta, quibus mediantibus predictæ pacis /30/ bonum Deo volente provenit ; Theodericus etiam, abbas Belli loci, dicte paci fideliter insistens /31/ ad ferendum testimonium sigillum suum decrevit apponere ; Ulricus, prepositus ; Dodo, /32/ thesaurarius predictæ ecclessiæ magister Nicholaus Virdunensis ; Willelmus et Robinus, mo-/33/-nachi Sancti Michaelis ; Albericus, capellanus Condati. Actum anno Verbi incarnati mo /34/ co xco viiio, iiiio kal.. Februarii.

  •  
    LESORT (André), Chronique et chartes de l'abbaye de Saint-Mihiel, Mettensia VI, Paris, 1912, n° 140, p. 41-412

  •  
    original

  •  
    Bar-le-Duc, AD Meuse, original 4 H 33 (pièce n° 41) — Paris, BNF, collection Moreau, vol. 99, fol. 155

  •  
    on

  •  
    2903

  •  
    Original sur parchemin, sous forme de charte partie (volet gauche) par cy ro gra phum (moitié basse de la devise à droite, de haut en bas), larg. 220 x haut. 570 mm, dont repli 20/18 mm, jadis scellé

  •  
    J-P Evrard

Informations

Document

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae