« chartae-galliae-45249 »


Description

  •  
    Albert 2 [de Hierges] élu de Verdun

  •  
    Lisle-en-Barrois (abbaye)

  •  
    1197

  •  
    Toul

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    Albert 2 [de Hierges], évêque de Verdun, notifie que l’abbé Arnoul de Lisle-en-Barrois a accordé à Guillaume chevalier d’Apremont de célébrer pour lui et sa famille son anniversaire le lendemain de la Purification, de chanter à son intention du temps de son vivant une messe mariale et après son décès la messe des défunts, de l’ensevelir si tel est son désir dans l’abbaye, en contrepartie de quoi ledit Guillaume fait don d’une rente de 60 setiers de froment à valoir sur la dîme de Beauzée et tout setier de froment manquant sera remplacé par deux setiers d’avoine.

  •  
    Ut tollatur ambiguitas et veritas teneatur, ego Albertus, Dei gratia Virdunensis episcopus, notum facio universis presentibus et posteris quod Arnulphus |2| abbas ecclesie Beate Marie de Insula, assensu capituli sui, concessit Willermo militi de Aspero monte per singulos annos in crastino Purificationis |3| beate Marie a fratribus suis fieri anniversarium pro animabus patris, matris, fratrum ac consanguineorum suorum, ipsius quoque post obitum suum. |4| Concessit etiam quod in predicta ecclesia pro ex cotidie cantabitur quamdiu vixerit una missa de sancta Maria post obitum suum, una pro defunctis |5| et si in eadem ecclesia sepeliri voluerit et eccclesia eum receperit in capitulo fratrum sepulturam et ubicumque jacuerit tantum obsequii quantum unus |6| ex fratribus habebit. Ipse vero Willermus pro tantorum largitione beneficiorum, laude et permissione mea et assensu uxoris sue Bonefilie omniumque heredum |7| suorum, concessit et contulit annuatim in perpetuam elemosinam prefate ecclesie et fratribus de Insula sexaginta sextaria frumenta ad mensuram |8| condatensem in decima de Bazeis perpetualiter possidenda. Illud sane sciendum quod si forte aliquando tanta habundantia frumenti non |9| fuerit, ut supradicta mensura frumenti suppleri non valeat, fratres de Insula pro uno sestario frumenti duo sestaria avene accipient |10| in prefata decima. Ut autem hec omnia rata et inconcussa perpetuo teneantur vel a nemine de cetero perturbentur presentis pagine scrip-|11|-to et sigilli mei munimento dignum duxi confirmare. Anno actum incarnati verbi millesimo centesimo nonagesimo vii°.

  •  
    Acte inédit. Transcription : Jean-Pol Evrard

  •  
    original, cartulaire

  •  
    Bar-le-Duc, AD Meuse, original 18 H 2, pièce n° 5 — Bar-le-Duc, AD Meuse, Cartulairre 18 H 1, t. 2, p. 45-50

  •  
    on

  •  
    2903

  •  
    J-P Evrard

Informations

Document

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae