« chartae-galliae-45242 »


Description

  •  
    Gui 3 [de Joinville] évêque de Châlons-en-Champagne

  •  
    Lisle-en-Barrois (abbaye)

  •  
    1178

  •  
    Toul

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    Guy 3 [de Joinville], évêque de Châlons, donne à l’abbaye de Lisle-en-Barrois l’autel de Hattonmesnil à posséder à perpétuité, étant conservées les redevances coutumières dues à l’évêque et à l’archidiacre du lieu.

  •  
    In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Ego Guido, Dei gratia Cathalaunensis episcopus, propter inevitabilem temporum mutationem et casum decedentium quotidie personarum, necesse habemus litteris annotare quod dampnosa delere non possit oblivio. Eapropter notum fieri volumus tam futuris quam presentibus quod, pro remedio animæ meæ et predecessorum nostrorum, abbati et fratribus de Insula altare de Hattunmaisnil dedimus et perpetuo habendum concessimus, salvis custumiis nostris et archidiaconi loci illius. Ne hoc ergo malignorum hominum perversitate aut temporis alteratur incommodo presentem paginam sigilli nostri impressione firmavimus, testibus subnotatis : S[igna] Raynardy capellani, Roberti Armensis, Mathei de Waisseio, Michaeli decani, Hugonis de Monasterio, Hervaudi de Panceio. Data per manum Gerardi cancellarii, anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo septuagesimo octavo.

  •  
    Acte inédit. Transcription : Jean-Pol Evrard

  •  
    cartulaire

  •  
    Bar-le-Duc, AD Meuse, 18 H 1, t. 2, p. 997.

  •  
    on

  •  
    2903

  •  
    J-P Evrard

Informations

Document

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae