« chartae-galliae-45234 »


Description

  •  
    Albert 2 [de Hierges] évêque de Verdun

  •  
    Lisle-en-Barrois (abbaye)

  •  
    après 1191 - avant 1208

  •  
    Toul

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    Albert 2 [de Hierges], évêque de Verdun, notifie les donations faites à l’abbaye de Lisle-en-Barrois par Geoffroi La Perche du droit de vaine pâture à Récourt, Rambluzin, Mondrecourt, Seraucourt, Beauzée et Bussy et par Hécelin de Bussy le cens qu’il devait pour la terre d’Amoger.

  •  
    Ego Albertus, Dei gracia Virdunensis episcopus, precavens ne aliqua circumventione saecularium serviaci inquietentur tam futuris quam presentibus notificare decrevi, quod Jofridus Hasteid cum uxore sua Helvy, laude filiorum filiarumque suaarum, maxime autem Haiberti, per manus nostra dedit fratribus de Insula, pro remedio animae suae, ingressus et aegressus carruum et bigarum ususaria quoque vanae pasturae de Arescourt, de Ramblarvisini, de Mondricurt, de Serocurt, de Bause et de Bucei, cujuscumque generis animalibus eorum in silvis, agris, aquis, pratis, in omni usu et utilitate, non solum autem in his sed ubicumque terram pro uxore sua possidet vel possessum est eadem libertate donavit. Si vero animalia eorum rusticis damnum aliquod in agris seu pratis fuerint, damnum absque juris satisfactione restituent. Testes : magister Falco de Bar, Warnerus de Sambuimont, Theobaldus et Richerus de Salemanna, Rainerus Paganus de Novilla, Theodericus Bellard de Bar, Hecelinus de Bucei supradicti Jofridi miles. Sub predictis testibus donavit eisdem fratribus usuaria vanae pasturae ubicumque terram habuerit nichilominus notum facimus quod idem Hecelis de Bussi censum qui debebatur pro terra Amogeri, sicut nepos ejus Walterus Moricus praedictis fratribus in perpetuum remiserat et ipse donno, Laude uxoris suae filiorum filiarumque suorum, concedente Hugone Trunco a quo eam tenebat, remisit. Testes : magister Falco de Bar, Theobaldus de Salamanna, Falco de Arembercurt, Almaricus de Perfida.

  •  
    Acte inédit. Transcription : Jean-Pol Evrard

  •  
    cartulaire

  •  
    Bar-le-Duc, AD Meuse, 18 H 1, t. 2, p. 834-835.

  •  
    on

  •  
    2903

  •  
    J-P Evrard

Informations

Document

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae