« chartae-galliae-4524 »


Description

  •  
    Ide comtesse de Boulogne

  •  
    Fontevraud (abbaye)

  •  
    après 1188 - avant 1190

  •  
    Poitiers

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    CHARTE DE IDE, COMTESSE DE BOULOGNE, EN FAVEUR DE L’ABBAYE DE FONTEVRAUD ET DU COUVENT DE WESTWOOD

  •  
    Sciant tam præsentes quam futuri, quod ego Ida, comitissa Boloniæ, pro salute animæ meæ et omnium antecessorum meorum, dedi et concessi capellam Sancti Nicholai in Wicheio, cum omnibus pertinentiis suis, Deo et Beatæ Mariæ et ecclesiæ Fontis-Ebraldi et conventui pauperum clarissimarum monialium de Westwood, in puram et perpetuam elemosinam, libere et quiete et pacifice habendam et possidendam, Praeterea ad petitionem dominæ M[atildis] abbatissæ predictæ ecclesiæ Fontis-Ebraldi, karissimæ materteræ meæ, dedi et concessi Deo et Beatæ Mariæ Fontis Ebraldi, ad sustentationem praefati conventus de Westwood, pro salute animæ patris mei Mathaei, comitis Boloniæ, terram quam magister Pharicius persona supradictæ capellæ et prædecessores sui, personæ ejusdem capellæ, tenuerunt de domino meo in Wichio in liberam, quietam, puram et perpetuam elemosinam, annuatim solvendo mihi et haeredibus meis IV solidos pro omni seculari servitio et exactione. Insuper concessi et confirmavi prænominato conventui totam terram de Kaverugge quam Robertus de Kaverugge eis dedit, cum omnibus pertinentiis suis, sicut cartæ ejusdem R[oberti] et hæredum suorum quas inde habent testantur, libere et quiete de me et heredibus meis tenendam et habendam, solvendo inde mihi et hæredibus meis ad festum sancti Michaëlis quinque solidos pro omni exactione et seculari servitio. Ut hæc autem mea donatio et concessio et confirmatio rata et inconcussa habeatur in posterum, præsentem cartam sigilli mei impressione roboravi. His testibus...

  •  
    MALO (H.), un grand feudataire: Renaud de Dammartin et la coalition de Bouvines, Paris, 1898, n°XVII

  •  
    édition

  •  
    Dugdale et Dosworth, Monasticon Anglicanum, VI, 2e partie, 1007

  •  
    Benoit Tock

Informations

Document

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae