« bullarium-franciscanum-5939 »


Description

  •  
    Grégoire XI (1370-1378)

  •  
    Fratribus Min. prov. Hungariae concedit facultatem recipiendi ecclesiam s. Nicolai de Aracha Cenadien. dioec. ibique conventum fundandi.1

  •  
    1378, ianuarii 19, Romae.

  •  
    1378


  •  

    Dilectis filiis ministro generali et aliis fratribus ordinis Minorum.

    Sacrae vestrae religionis, in qua sub iugo voluntariae paupertatis devotum exhibetis Altissimo famulatum, promeretur honestas, ut votis vestris in illis praesertim, quae divini cultus augumentum et vestri ordinis propagationem respiciunt, favorabiliter annuamus. Exhibita siquidem nobis nuper pro parte vestra petitio continebat, quod carissima in Christo filia nostra Elisabetha regina Hungariae illustris, quae ecclesiam s. Nicolai de Aracha Cenadien. dioec., quae diruta et destructa longo tempore extiterat, prout erat, et quae tanto tempore vacaverat, quod de contrario memoria hominum non existebat nec sciebatur, ad quem spectabat ius patronatus illius, reparari et reaedificari fecit opere sumptuoso, quodque propterea venerabilis frater noster episcopus Cenadiensis iuspatronatus eiusdem ecclesiae praefatae reginae concessit, huiusmodi iuspatronatus et ecclesiam ipsam vobis donare proponit. Quare pro parte vestra fuit nobis humiliter supplicatum, ut vobis recipiendi ecclesiam et iuspatronatus huiusmodi licentiam concedere dignaremur. Nos igitur, qui vos et ordinem vestrum gerimus in visceribus caritatis, volentes vos consideratione dictae reginae super hoc humiliter supplicantis favore prosequi gratioso, huiusmodi supplicationibus inclinati, vobis recipiendi ecclesiam et iuspatronatus huiusmodi cum campanili, campana et aliis necessariis officinis, dummodo duodecim fratres ipsius ordinis inibi moram continue ducere valeant et congrue sustentari, auctoritate apostolica plenam et liberam concedimus facultatem, non obstantibus fel. rec. Bonifatii papae VIII ... et aliis constitutionibus apostolicis contrariis quibuscunque. Nulli ergo etc. Datum Romae apud s. Petrum XIV kalendas februarii anno octavo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°1502., p.595

  •  
    Reg. Vat. t. 287 (Greg. XI a. 8), f. 226, ep. 28. Cfr. supra n. 1501.

    1

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 157852 (bullarium-franciscanum-5939), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/bullarium-franciscanum/notice/157852 (mise à jour : 26/01/2021).