« bullarium-franciscanum-5938 »


Description

  •  
    Grégoire XI (1370-1378)

  •  
    Fratribus Min. prov. Hungariae concedit facultatem recipiendi unum locum in oppido de Modrus dioec. Corbavien.1

  •  
    1378, ianuarii 19, Romae.

  •  
    1378


  •  

    Dilectis filiis generali et aliis ministris ac fratribus ordinis fratrum Minorum per Hungariam constitutis.

    Sacrae vestrae religionis etc. Exhibita siquidem nobis nuper pro parte vestra petitio continebat, quod in oppido de Madropsa (!) Corbavien. dioecesis, quod prope schismaticos et infideles situm est, et per unam dietam nullus locus fratrum ipsius vestri ordinis existit et quod propterea dilectus filius nobilis vir Stephanus comes Serviae, ... ad omnipotentis Dei laudem et gloriam ac pro sua et progenitorum suorum animarum remedio et salute quemdam locum cum ecclesia, coemeterio, campanili, campana, domibus et aliis necessariis officinis in dicto suo oppido ad opus vestrum, in honorem et sub vocabulo s. Francisci, fundavit pariter et construxit illumque cum omnibus iuribus et pertinentiis vobis intendit pia liberalitate donare. Quare pro parte vestra fuit nobis humiliter supplicatum, ut vobis recipiendi locum ipsum inibique morandi licentiam concedere dignaremur. Nos igitur, qui vos et ordinem ipsum gerimus in visceribus caritatis, volentes vos consideratione carissimae in Christo filiae nostrae Elisabethae reginae Hungariae illustris nobis super hoc humiliter supplicantis favore prosequi gratioso, huiusmodi supplicationibus inclinati, vobis recipiendi locum ipsum cum ecclesia, coemeterio, campanili, campana et aliis necessariis officinis praedictis, dummodo duodecim fratres vestri ordinis inibi pro tempore commorantes honeste ac congrue valeant sustentari, plenam auctoritate apostolica licentiam elargimur: non obstantibus fel. rec. Bonifatii papae VIII ... et aliis constitutionibus apostolicis contrariis quibuscunque. Nulli ergo etc. Datum Romae apud s. Petrum XIV kalendas februarii anno octavo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°1501., pp.-595

  •  
    Reg. Vat. t. 287 (Greg. XI a. 8), f. 227, ep. 29. Cfr. supra n. 1500 et infra n. 1502.

    1

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 157851 (bullarium-franciscanum-5938), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/bullarium-franciscanum/notice/157851 (mise à jour : 26/01/2021).