« bullarium-franciscanum-5932 »


Description

  •  
    Grégoire XI (1370-1378)

  •  
    Capellam s. Luciae in ecclesia fratrum Min. Lucan. (Lucca) fundatam visitantibus indulgentias largitur.1

  •  
    1377, novembris 25, Romae.

  •  
    1377


  •  

    Universis Christifidelibus praesentes litteras inspecturis.

    Licet is etc. Cupientes igitur, ut capella beatae Luciae per quondam Franciscum de Omniliis civem Lucanum in ecclesia domus fratrum ordinis Minorum Lucan. fundata congruis honoribus frequentetur, et ut ipsi fideles eo libentius causa devotionis confluant ad eamdem ecclesiam, quo ex hoc ibidem dono coelestis gratiae uberius conspexerint se refectos, de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi, omnibus vere poenitentibus et confessis, qui ad ecclesiam dictae domus accedentes in Nativitatis, Circumcisionis, Epiphaniae, Resurrectionis, Ascensionis et Corporis D. N. I. C., necnon in Nativitatis, Annuntiationis, Purificationis et Assumptionis b. Mariae Virginis, et Nativitatis b. Ioannis Baptistae, dictorum apostolorum Petri et Pauli ac b. Luciae, in cuius honorem dicta capella est constructa, ... festivitatibus ... capellam ipsam devote visitaverint annuatim, singulis videlicet festivitatum praedictarum diebus, centum, octavarum vero earumdem solemnitatum quinquaginta dies de iniunctis eis poenitentiis misericorditer relaxamus: praesentibus post decennium minime valituris. Volumus autem, quod si alias visitantibus dictam ecclesiam vel ad eius conservationem manus porrigentibus adiutrices aut inibi pias eleemosynas erogantibus seu alias aliqua alia indulgentia perpetuo vel ad certum tempus forsan nondum elapsum duratura per nos concessa fuerit, praesentes litterae nullius existant roboris vel momenti. Datum Romae apud s. Petrum VII kalendas decembris anno septimo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°1495., pp.-593

  •  
    Reg. Vat. t. 287 (Greg. XI a. 7), f. 208.

    1

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 157845 (bullarium-franciscanum-5932), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/bullarium-franciscanum/notice/157845 (mise à jour : 26/01/2021).