« aposcripta-2299 »


Description

  •  
    Urbain II (1088-1099)

  •  
    Cluny (Saint-Pierre et Saint-Paul) ( abbaye de)

  •  
    1096, 12 avril

  •  
    1096/04/12

  •  
    Sanctonis

  •  
    Bulle

  •  
    Le pape Urbain II confirme l'affiliation de Saint-Martial de Limoges à l'abbaye de Cluny.
    PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ II, QUO OMNES POSSESSIONES ABBATIÆ SANCTI MARTIALIS LEMOVICENSIS SUB DISCIPLINA CLUNIACENSIUM ABBATUM CONFIRMAT. PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ II. ad Lemovicensem Abbatem Ademarum, per quod confirmat omnes possessiones et pertinentias Abbatiæ sancti Martialis Lemovicen. sub disciplina et dispositione Cluniacensium Abbatum, ita ut obeunte Abbate alius ab eis subrogetur, etc.

  •  
    à renseigner.

  •  
    Ici tirée du projet CBMA - Corpus Burgundiae Medii Aevi, document 5134. Site du projet Corpus de la Bourgogne du Moyen Âge, [En ligne] http://www.cbma-project.eu

  •  
    Ici reprise de Auguste Bernard, Alexandre Bruel, Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny. V. 1091-1210, Paris : Imprimerie nationale, 1894 [en ligne], p. 54, n° 3704.
  •  
    Pierre Simon, Bullarium sacri Ordinis cluniacensis, complectens plurima privilegia per summos pontifices tum ipsi cluniacensi abbatiae, tum ei subditis monasteriis hactenus concessa, Lyon : Jullieron, 1680, p. 27-28, col. 1

  •  

    [Urbanus Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Ademaro Abbati Lemovicensis cœnobii, quod in honore beati Martialis ædificatum est, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
    Ad sollicitudinem ac benignitatem Apostolicæ sedis pertinet, et Religionem augere, et Religiosis locis sive personis auxilium suæ protectionis impendere. Quamobrem dilectioni tuæ, fili in Christo charissime Ademare Abbas, non minimum gratulamur, quod in beati Martialis apud Lemovicas Monasterio per te potissimum, præcepto scilicet atque industria Reverendissimi Hugonis Cluniacensis Abbatis, Religionis status largiente Domino instauratus est. Quam instaurationem per beati et Apostolici Confessoris Martialis merita augeri et provehi cupientes, per præsentis Decreti paginam stabilimus locum ipsum, sicut hodie est, et sicut ab Episcopo atque Canonicis Lemovicensis Ecclesiæ noscitur institutum, semper sub disciplina, dispositione, et custodia Cluniacensis Abbatis persistere; et ut obeunte Abbate nullus ibi qualibet subreptionis astutia, vel violentia præponatur, nisi quem præfatus Cluniacensis Abbas illic, vel successores ejus et secundum Dei timorem elegerint. Quia verò disponente Domino et sancti ejus dignatione factum est, ut per nos ipsos ejus tumulum visitare, et loci ipsius Ecclesiam in honore sancti Salvatoris consecrare meruerimus; nos pro ejusdem Confessoris Apostolici devotione, et Reverendissimi Confratris nostri Hugonis Abbatis dilectione, pro tuæ etiam Religionis petitione, et Monasterium ipsum, et quæcumque ipsius sunt, sub tutela Apostolicæ Sedis perpetuò confovenda suscipimus. In quibus hæc propriis nominibus duximus exprimenda. In Lemovicensi Pago Monasterium sanctæ Valeriæ, S. Valerici, sanctæ Mariæ quæ vocatur subterranea. Capellam de Buxo. Ecclesias de Valera, videlicet S. Sulpicii, S. Mariæ, S. Marci M. Ecclesias S. Martialis de Rociaco, S. Mariæ de Claravalle. Apud Pairac Ecclesias S. Martini, et S. Dionysii. S. Dionysii de Murs. S. Mariæ de Roera. S. Petri de Parozol. S. Silvani de Castel. Sancti Martialis de Rot. S. Martialis de Roser. S. Petri de Verno. S. Alpiniani de Tarne. S. Martialis de Mananc. Abbatiam S. Petri Vosiensis. Monasterium S. Petri de Arnaco. Capellam de Colrec, et de Monzac. Ecclesias de Syrac. S. Mariæ Magdalenæ de Quadris. S. Martialis de Cosei. Capellam S. Michaelis, quæ dicitur Anteana, et Castellum vestro Monasterio circumsitum, cum universis pertinentiis, sicut illud religiosus Imperator Ludovicus beato Martiali tradidisse cognoscitur. In Sanctonensi, Monasterium S. Martialis apud Castrum Colesium. S. Petri de Monte Andro. S. Martini de Saliono. S. Salvatoris, quæ dicitur vita æterna. S. Petri de Anesio. Ecclesiam de Doaz. In Arvernensi, Ecclesiam S. Martini de Vernoil. In Bituricensi, Monasterium S. Martialis apud Rofiacum. Ecclesiam S. Leodegarii de Malvera, et S. Martialis de Duno. In Pictavensi, apud Castrum Mommordo, Ecclesiam S. Martini de Monzac, et juxtà Castellum novam beati Marcelli Ecclesiam. In Rhutenensi, Ecclesias de Teuciac. S. Mariæ de Panosa. S. Martialis de Rivo Petroso. In Biterrensi Ecclesias de Laurenc, et de Ponnoloc. In Narbonensi, Ecclesiam S. Cassiani. In Petragoricensi, Monasterium S. Martialis apud Palnatum. In Engolismensi, Ecclesiam S. Martialis de Multone et de Cantrazac et Capellam in Silva Biarga, et aliam in Bosconigreto, et S. Hilarii in Castello de Roca. In Burdegalensi, Ecclesias S. Petri de Tortirac, et de Fornel, et de Petraficta. In Diensi, Ecclesias S. Mariæ de Sermea, et de Soant, cum pertinentiis et appendiciis suis. Quæcumque prætereà in præsenti vestrum Cœnobium justè possidet, sive in futurum justè atque Canonicè poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem Monasterium temerè perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare: sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Lemovicensis Episcopi Reverentia; siquidem Catholicus fuerit et gratiam atque communionem Apostolicæ Sedis habuerit: alioquin quamdiu fortè, quod absit, Lemovicensis Ecclesia Catholico Pastore caruerit, vobis vestrisque successoribus liceat, ordinationum, sive consecrationum quarumlibet gratia Catholicum, quem malueritis, adire, et ab eo quæ sunt opportuna suscipere. Item constituimus, ut secundum antiquæ consuetudinis modum, absente Episcopo, beati Martialis Abbas præcipuè cum majoribus Canonicis Lemovicensis Ecclesiæ curam gerat, et Episcopalis electio ex ejus potissimum arbitrio disponatur. Præsente quoque Episcopo non sine ejusdem Abbatis consilio graviora ipsius Ecclesiæ negotia peragantur. Hoc quoque præsenti Capitulo subjungimus, ne pro communi Parochiæ delicto interdicto, excommunicationíve subdatur, sic tamen ut excommunicati illic vel interdicti nequaquam ad divina officia admittantur. Si qua sanè Ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens contra eam temerè venire tentaverit, secundò, tertióve commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et à sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini nostri Redemptoris Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Amen. Amen.
    Datum Sanctonis per manum Joannis S.R.E. Diaconi Cardinalis secundo Idus Aprilis, Indict. IV. Incarnat. Dominicæ anno M.XC.VII. Pontificatus autem Domni Urbani secundi Papæ IX.]


  •  
    Indications dans l'édition des Chartes de Cluny quand Bernard et Bruel n'ont pas repris le texte : Urbanus, etc. Ad sollicitudinem, etc. (Bull. Clun., p. 27, col. 1; Baluze, Miscell., in-fº, t. II, p. 178.).

    Voir l'article de LAFAYE Stéphane, "Cluny et Saint-Martial de Limoges : essai sur les relations entre deux grandes abbayes (Xe-XIVe siècles)", Bulletin de la Société archéologique et historique du Limousin, n° 136, 2008, pp. 5-35.(C. 144.)

Informations

Document

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 25202 (aposcripta-2299), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/25202 (mise à jour : 20/02/2018).