« aposcripta-1755 »


Description

  •  
    Grégoire IX (1227-1241)

  •  
    Le recteur de Balaguer au diocèse d'Urgel, R.

  •  
    IV idus martis, anno decimo quarto

  •  
    1241/03/12


  •  
    Latran

  •  
    Titre, général (littere gratiose, cum filo serico)

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. Reg. Vat. 20, c. 242, , fol. 40v.

  •  
    Ici reprise d'Auvray, n. 5391.

  •  
    Eo — qui longo tempore studio litterarum operam dederat et studio canonici et civilis juris insistebat — indulget ut eandem ecclesiam de Balagerio cum quadam canonia et archidiaconatu de Aristoth in ecclesia Urgellensi, quorum proventus viginti marcas argenti non excedebant, retinere possit [Auvray].

  •  
    R., rectori ecclesie de Balagerio, Urgellensis diocesis. In nostra presentia constitutus tua nobis petitione monstrasti quod, vacantibus quadam canonia et archidiaconatu de Aristoth in ecclesia Urgellensi, venerabilis frater noster .. archiepiscopus Terraconensis, loci metropolitanus, ad quem, per lapsum temporis, ipsorum erat collatio devoluta, tibi prius canoniam ipsam, et postmodum venerabilis frater noster .. episcopus Urgellensis, auctoritate dicti archiepiscopi, predictum archidiaconatum liberaliter contulerunt; quorum collationem tua providentia taliter acceptavit, videlicet si tecum, quod ecclesiam tuam de Balagerio retinere cum canonia et archidiaconatu posses eisdem, quorum proventus viginti marcarum argenti valentiam non excedunt, Sedes apostolica dispensaret.
    Verum, cum longo tempore operam dederis studio litterarum, et, studio canonici et civilis juris insistens, in utroque bene profecisse dicaris, nos, per te alios ad studia bonitatis invitare volentes, devotioni tue quod archidiaconatum et canoniam predictos, non obstantibus concilii generalis et bone memorie .. episcopi Sabinensis, tunc in partibus illis apostolice Sedis legati, constitutionibus, recipere et cum ipsis eandem ecclesiam retinere valeas, auctoritate presentium indulgemus; ita tamen quod in ecclesia Urgellensi personaliter resideas, et in ecclesia de Balagerio facias per vicarium idoneum deserviri.
    Datum Laterani, IIII idus martii, anno quatuordecimo.

  •  
    n. c.


  •  
    n. c.

Informations

Document

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 24604 (aposcripta-1755), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/24604 (mise à jour : 10/10/2021).