« aposcripta-1024 »


Description

  •  
    Grégoire IX (1227-1241)

  •  
    Le roi de France Louis IX

  •  
    XVII kalendas maii, anno quinto decimo

  •  
    1241/04/15

  •  
    Latran

  •  
    Lettre, général (après 1198, littere cum filo canapis)

  •  
    Litterae Gregorii papae IX Ludovico Franciae regi pro Joffrido de Grandi Prato, Cathalaunensi electo.

  •  
    [Expédition] E. FRANCE, Paris, Archives nationales, J 696/12. Original scellé. Bulle de plomb sur cordelettes de chanvre (Inventaire, n. 6047).
  •  
    [Copie moderne] F. FRANCE, Paris, Bibliothèque nationale, fonds Moreau, La Porte du Theil, n. 1193, f. 279. Copie moderne.
  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 20, ep. 31, fol. 69r.

  •  
    Ici reprise d'Alexandre Teulet, Layettes du Trésor des chartes, II, Paris : Henri Plon, 1866 [en ligne], n. 2904, p. 444 [numérisée sur le site des Archives de France], d'après E.

  •  
    Partielle : Lucien Auvray, Les registres de Grégoire IX, Paris, 1890-1955, n. 5983, d'après R.

  •  
    Potthast, Regesta pontificum Romanorum, n. 11003 [en ligne].
  •  
    Bernard Barbiche, Les actes pontificaux originaux des Archives Nationales de Paris, Cité du Vatican, 1975-1982, I, n. 434, p. 168, d’après E.

  •  
    Gregorius episcopus, servus servorum Dei, carissimo in Christo filio illustri regi Francie, salutem et apostolicam benedictionem.
    Ut Ei te gratum exhibeas ac devotum qui te sue [misericordie] potentia extulit in sublime, sponsam ejus Ecclesiam et viros ecclesiasticos omnes, juxta consuetudinem clare memorie progenitorum tuorum qui eos ex innata sibi clementia pio semper et prompto venerabantur affectu, debes sinceritatis brachiis amplexari ac in suis justitiis favorabiliter confovere.
    Licet igitur dudum ecclesia Cathalaunensi vacante ac electione de dilecto J[offrido] de Grandi Prato in eadem ecclesia celebrata et confirmata per bone memorie archiepiscopum Remensem, loci metropolitanum, dilectus filius thesaurarius Cathalaunensis appellationes, que contra eundem electum dicebantur interposite, prosequi niteretur, quia tamen nos, ne dicta ecclesia in spiritualibus vel in temporalibus gravem sustineret ulterius lesionem, causam ipsam nuper ad examen apostolicum revocantes, ex apostolice servitutis officio, quo ad faciendum judicium ita sumus astricti quod declinare non possumus ad dexteram vel sinixtram, de fratrum nostrorum consilio eundem thesaurarium decrevimus non esse ad prosecutionem appellationum hujusmodi admittendum, regalem excellentiam rogamus et hortamur attente quatinus, predictos ecclesiam et electum habens, pro divina reverentia et apostolice Sedis ac nostra, propensius commendatos, regalia ipsius ecclesie ac perceptos a tempore confirmationis fructus [predicto] electo facias liberaliter assignari.
    Datum Laterani, XVII kalendas maii, pontificatus nostri anno quinto decimo.

Informations

Document

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 23821 (aposcripta-1024), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/23821 (mise à jour : 11/01/2021).