« aposcripta-975 »


Description

  •  
    Félix V (1439-1449)

  •  
    A l'évêque Montis Regalis

  •  
    VIII kalendas septembris, MCCCCV, anno sexto

  •  
    1445/08/25

  •  
    Saint-Dominique hors-les-murs de Genève

  •  
    Titre, provisions de bénéfice (littere gratiose, cum filo serico)

  •  
    Félix [V] attribue en commende le prieuré d'Aiton au cardinal-prêtre de Sainte-Suzanne Louis de Varembon.

  •  
    [Copie moderne] F. FRANCE, Chambéry, Archives départementales de Savoie, évêché de Maurienne, 30 (cahier du XVIIIe s. où sont copiées des bulles relatives à Aiton), p. 4-12.

  •  
    Jacques Balmain, « Les franchises et la communauté d'Aiton (Savoie) », Mémoires et documents publiés par la Société savoisienne d'histoire et d'archéologie, 57, 1912, p. 1-212, aux p. 184-186 [en ligne].

  •  
    Félix episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri episcopo Montis Regalis, salutem et appostolicam benedictionem.
    Ad personam dilecti filii nostri Ludowci, tituli Sancte Suzane Sancte Romane Eclesie presbiteri, cardinalis de Varembone vulgariter nuncupati, nobis et appostolice Sedi devotam, quam diuina clementia magnis illustrauit muneribusgratiarum, paterne dirigentes considerationis intuitum, et attente pensantes quod ipse Romanam Eclesiam, cujus honorabile membrum existit, suorum honorat magnitudine meritorum, decens reputamus et meritum ut illam sibi reperiat in exibitione gratiarum bencficam et in ipsius opportunitatibus libcralem. Cum itaque hodic monasterio S,mcti Miehaelis de Clusa ordinis Sancti Benedicti, Taurinencis diocesis, tunc certo modo vacantem (sic), de persona dillecti filii Guillermi de Varras, tunc prioris prioratus Fricterippe dicti ordinis Gratianopolitane diocesis, per allias nostras [5] litteras providerimus, preficiendo ipsum illi in abattem, prout in ipsis litteris continetur, ac propterea dictus prioratus per assecutionem administrationis bonorum ejusdem monasterii vel maioris partis eorum in brevi vacare speretur nos, attendentes quod, licet ipse Ludovicus cardinalatus prefulgeat honore, decens tamen ad supportanda onera, quee ipsum jugiter subire oportet. non aflluit abondancia facultatum, ac volentes sibi, ut statum suum decentiussustinere valcat, dealicujussubventionis auxilio providere,gratiamque facere specialem, motu proprio, non ad ipsius cardinalis aut alterius pro eo nobis super hoc oblate petitionis instanciam, sed de nostra mera liberalitate, discretioni tue per appostolica scripta mandamus [ô] quatenus prioratum predictum, cui, ut acceptimus, prioratus Eythonis ejusdem ordinis Maurianencis diocesis est annexus, a quocumque monasterio uel aho regulari loco dependeat, et cujuscumque annui valoris fructus, redditus et pertinence illius existant, cum illum, ut prefertur, aut per munus benedictionis eidem abbati impendendum aut [per] lapsum temporis de benedicendis abbatibus a jure deffiniti vacare contigerit, etiam si actu alias quovismodo aut ex alterius cujuscumque persona vacet, etiam si illi cura immineat animarum, dummodo tempore date presentium non sit in eo alicui specialiter jus quesitum et ad illum non consuerit quis per ellectionem [7J assumi per ipsum cardinalem, quoad vtxerit, una cum Eclesia Maurianenci cui preesse dignoscitur ac alliis Eclesiis, monasteriis dignitatibus et beneficiis ectesiasticis, que in quibuscumque eclesiis sive locis in titulum vel comendam obtinet, ac in quibus seu ad quae jus sibi quo[d]libet competit, quecumque, quodcumque et qualiacumque existant, tenendum, regendum et etiam gubernandum authoritate nostra comendare procures; ita quod idem cardinalis de prioratibus et annexorum hujusmodi fructibus, redditibus et pertinentibus sicuti veri priores illius, qui fuerint pro tempore, potuerunt seu etiam debuerunt, disponere et ordinare libere et licite valeat, allienatione tamem quorumcumque [8] bonorum immobilium et pretiosorum mobllium ejusdem prioratus eidem Cardinali penitus interdicta inducens per te vel alium seu alios eumdem Cardinalem vel procuratorem suum ejus nomine in corporalem possessioncm prioratus et annexorum juriumque et pertinenciarum predictorum, et deffendens inductum, amoto exeinde quolibet illicito detentore, sibique faciensde prioratus et annexorum hujusmodi fructibus, redditibus, pertinentibus, juribus et obventionibus universis integre responderi, contradictorcs authoritate nostra appellatione post posita compescendo, non obstantibus constitutionibus et ordinatabus [9] appostolicis nec non statutis et consuetudinibus monasterii vel loci nec non ordinis prcdictorum, etiam juramento, confirmatione, apostolica vel quacumque fiermitate aha roboratis, aut si supra aliquo vel aliquibus in monasterio seu loco hujusmodi appostolica sint forsan scripta directa, seu si aliquibus super provisionibussibi faciendisde prioratibus hujusmodi speciales vel aliis beneficiis ecclesiasticis in illis partibus generales dictas Sedis vel legatorum ejus litteras impetrarint, etiam si per eas ad inhibitionem, resignationem et decretum vel aliter quomodolibet sit processum, quibus omnibus prefatum cardinalem in assecutione prioratus et anexorum hujusmodi volumus anteferri, sed nullum per hoc eis quoad assecutionem prioratuum aut beneficionatn aliorum [10] prejudicium generari, aut si venerabilj fratri nostro Gratianopolitano et pro tempore existenti Maurianensi episcopo vel quibusvis aliis communitervel divisim a dicta sit sede indultum quod ad receptionem vel provisionem alicujus minime teneatur et ad id compelli, aut quod interdici, suspendi vel excomunicaii non possit quodque de prioratibus hujusmodi vel aliis beneficiis eclesiasticis, ad eorum collationem, provisionetn, presentationem seu quamvis aliam dispositionemconjonctim vel separatem (sic) spectant i bus, nulli valeat provideri per litteras appostolicas non facientes plcnam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto hujusmodi mentionem [t i] et qualibet allia dicte Sedis indulgencia, generali vel speciali, cujuscumque tenoris existat, per quam presentibus non expressam vel totaliter non insertam effectus hujusmodi gratise impediri valeat quomo[do]libet vel differri, et de qua cujusque toto tcnore habenda sit in nostris litteris mentio specialis proviso quod, propter comendam hujusmodi, cultus divinus et solitus monachorum numerus nullatenus inhibi minuatur, sed ejus debite supportentur onera consucta Nos enim ex nunc irritum decernimus et inane, si secus super hiisaquoquam quavis authoritate scienter vel ignoranter contigerit attemptari.
    Datum apud Sanctum Dominicum extra muros Gebenenses, octavo calendas septembris, anno ex Nativitate Domini millesimo quadringentesimo quinto, pontificatus nostri anno sexto.

  •  
    A corriger sur pdf

Informations

Document

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 23756 (aposcripta-975), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/23756 (mise à jour : 24/11/2020).