« aposcripta-974 »


Description

  •  
    Pie II (1458-1464)

  •  
    Pour mémoire perpétuelle de la chose

  •  
    MCDLVIII, pridie idus novembris, anno primo

  •  
    1458/11/12

  •  
    Rome, Saint-Pierre

  •  
    Titre, général (littere gratiose, cum filo serico)

  •  
    Pie [II] confirme une décision de Calixte III par laquelle ce dernier unissait le du prieuré d'Aiton à la mense épiscopale de Maurienne ainsi que l'église d'Hauteville à la prévôté de Sainte Catherine d'Aiguebelle, avec attribution de pension à Jean de Ségovie.

  •  
    [Expédition] E. FRANCE, Archives départementales de Savoie, évêché de Maurienne, n. 28 (Parchemin original, manque le sceau).

  •  
    Jacques Balmain, « Les franchises et la communauté d'Aiton (Savoie) », Mémoires et documents publiés par la Société savoisienne d'histoire et d'archéologie, 57, 1912, p. 1-212, aux p. 192-194 [en ligne].

  •  
    Transcription à réviser

    Pius episcopus, servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam.
    Hiis que pro ecclesiarum presertim cathedralium ac illis presidentium personarum honore et commodo facta fuere, favorabiliteradhibemus roboris firmitatem ; et, ne dignitates in ecclesîis obtinentium ex illarum proventuum tenuitate status obnubilet[ur], et ut eis congrue subveniatur, libenter adjicimus ministerii nostii partes.
    Dudum siquidem felicis recordationis Calistus papa III, predecessor noster ex certis causis ejus animam moventibus, motu proprio, prioratum Eytonis, ordinis sancti Benedicti, Maurianensis diocesis, a monasterio Sancti Michaelis de Clusa, ordinis predicti, Taurinensis diocesis dependentem, et quem tunc bone memorie Johannes archiepiscopus Cesarieusis, ex dispensatione apostolica, obtinebat in commendam, eï sua certa sciencia, apostolica auctoritate, ex tunc in pcrpetuum mense episcopali Maurianensi per quasdam suas litteras primo univit, annexuit et incorporavit, et deinde, per eumdem predecessorem accepto quod dictus archiepiscopus extra Romanam curiam fuerat vita functus, ipse cupiens unioneni, annexioncm et incorporationem de prefato prioratu, cui olim pnoratus Ripefracte dicti ordinis Gratianopolitanensis diocesis canonice unnus cxîilcrat prout tunc existebat. que suum sortite fuerant effectum, earumque litteras predictas in suo robore persistere, easdem unionem, annexionem et incorporationem, sicut premittitur, dicta apostolica auctoritate factas, litterasque predictas et quecumque inde secuta per alias suas litteras, motu ac sientia et auctoritate predictis juribus subsistere decernens, illa dicta auctoritate ratificavit ac approbavit suppkndo omnes et singulos defectus, si qui intervenissent in eisdem, prout in singulis ipsius predecessoris llttens prefatis, quarum omnium tenores ac si de verbo ad verbum presentibus inserti forent haberivolumus pro espressis, plenius continetur.
    Nos igitur, ejusdem prcdessoris.ut decet,vestigiis inherentes, ac unionem, annexioncm et incorporationem de Eytonis et annexo Ripefracte prioratibus predictis dicte mense factas ac omnia et singula inde secuta rata et grata habentes, illaque cum simili defectuum supplectione, si qui intervenerint in eisdem, motu simili, non ad dilecti filii nostri Guillermi tituli Sancti Martini in Montibus presbiteri, cardinalis Rothomagensis, qui ecclesie Maurianensis ex dispensatione et concessione apostolica preesse dinoscitur, vel alicujus alterius nobis desuper oblate petitionis instantiam, sed ex certa nostra scientia et mora liberalitate, dicta apostolica auctoritate, tenore presentium viribus subsistere decernentes, ac attendentes quod prepositure ecclesie Sancte Catherine de Aquabella, dicte Maurianensi diocesi, redditus et proventus adeo tenues et exiles sunt quod illius prepositus pro tempore inibi commode residentiam facere ac ex illis secundum sui status exigentiam sustentari nequit, quodque ad hoc ut dilectus nlius nobilis vir Ludovicus et qui erunt pro tempore Duces Sabaudie, quique ecclesie Sancte Catherine et prepositure predictarum, ut etiam accepimus, veri patroni esse dicuntur, magis devote ac solicite ad dinitatis episcopalis Maurianensis, necnon illius mense, ac unionis, annexionis et incorporationis predictarum de hujus modi prioratibus prefate mense, ut prefertur, factarum indemnitatem et conservationem intendant, faciantque dictum Cardinalem, et illos qui eidem ecelesie Maurianensi pro tempore prefuerint, dictorum prioratuum pacifica possessione gaudere, ac pro pace et concordia inter eos confovendis, utque prepositus ipse, prefati Ducis intuitu, pro sui status sustentatione aliquod relevamen suscipiat, motu, scientia, auctoritate et tenore predictis, quandam domum de Altavilla nuncuputam, dicte Maurianensi diocesis, ad mensam predictam legitime spectantem et pertinentem, ipsique ecclesie Sancte Catherine convicinam, cum illius omnibus et singulis juribus et pertinentiis, ab eadem mensa perpetuo separamus, dismembramus et etiam segregamus illamque cum omnibus juribus et pertinentiis supradictis, ipsius Cardinalis ad hoc expresso accedente consensu, prefate prepositure in perpetuum unimus, applicamus, appropriamus, annectimus ac etiam incorporamus ; ita quod liceat moderno et pro tempore ipsius ecclesie sancte Catherine prepositis, Cardinali et etiam pro tempore dicte ecclesie Maurianensis presidenti, in pacifica possessione dictorum prioratuum existentibus et non alias, domus juriumque et pertinentiarum eorumdem corporalem possessionem per se vel per alium seu alios libere apprehendere, illiusque fructus, redditus, proventus in suos et dicte prepositure usus ac utilitatem convertere pariter et retinere, diocesani loci aut cujuslibet alterius licentia minime requisita. Nos enim ex nunc irritum decernimus et inane, si secus super hiis a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attemptari non obstantibns constitutionibus et ordinationibus apostolicis atque nostris, etiam si de illis aut earum aliquibus specialis et expressa mentio sit habenda, nec non Maurianensis et Sancte Catherine ecclesiarum ac monasterii et ordinis predictorum, etiam juramento, confirmatione apostolica vel quavis firmitate alia roboratis, statutis et consuetudinibus ceterisque contrariis quibuscumque.
    Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre habitionis, supplectionis, constitutionis, separationis, dismembrationis, segregationis, unionis, applicationis. appropriationis, unionis et [incorporatioms] infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presompserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.
    Datum apud Sanctum Petrum, anno Incarnationis dominice millesimo quadringentesimo quinquagesimo octavo, pridie idus novembris, pontificatus nostri anno primo.

  •  
    A réviser sur version pdf

Informations

Document

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 23755 (aposcripta-974), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/23755 (mise à jour : 03/11/2020).