« aposcripta-858 »


Description

  •  
    Lucius III (1181-1185)

  •  
    VII kalendas maii

  •  
    1184/04/25

  •  
    Veroli

  •  
    Titre, général (littere gratiose, cum filo serico)

  •  
    Lucius III fratribus Latiniacensibus indulget, ne cui nisi metropolitano vel dioecesano vel legato apostolico episcopo eos excommunicare vel eorum ecclesias interdicere liceat.

  •  
    [Copie moderne] Bibl. nat. Paris. Chartul. S. Petri Latiniac. scr. a. 1513, ms. lat. 9902. fol. 4b.

  •  
    Samuel Loewenfeld, Epistolae pontificum romanorum ineditae, Leipzig : Veit et Comp., 1885, n. 359, p. 217-218

  •  
    Lucius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis abbati1 et conventui Latigniacensi salutem et apostolicam benedictionem.
    Indebite molestationis importuna gravamina ab his precipue nos convenit amovere, qui sub discipline regularis ordine constituti, ut divinis cultibus devotius famulentur, apostolico benignitatis munimine sunt fovendi.
    Hinc est quod iustis postulacionibus vestris grato concurrentes assensu apostolica vobis auctoritate concedimus et per praesentes litteras indulgemus, ut absque speciali mandato Romane ecclesie nulli penitus nisi metropolitano et diocesano episcopo vestro seu legato a latere Romani pontificis destinato ecclesias vel personas vestras interdicto supponere liceat vel excommunicationis in vos sententiam promulgare.
    Si quis autem preter eos, quos excepimus, ecclesiasticam sententiam in vos duxerit proferendum, nullam obtineat contra tenorem presentis indulgencie firmitatem.
    Datum Verulis, VII kalendas maii.

  •  
    1. Ioscelino.

Informations

Document

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20871 (aposcripta-858), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/20871 (mise à jour : 29/06/2020).