« aposcripta-855 »


Description

  •  
    Lucius III (1181-1185)

  •  
    L'abbé Meslagileburiensis et le prieur de Kezlei

  •  
    V idus maii

  •  
    1182/05/11
  •  
    1183/05/11

  •  
    Velletri

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Lucius III abbati Meslagileburiensi et priori de Kelzei mandat, ut abbatem de Wartria deponant, nisi probaverit, sese non scienter falsis litteris apostolicis usum esse.

  •  
    [Copie moderne] Bibl. nat. Paris. ms. lat. 16992 fol. 219b. Scripsit Martene.

  •  
    Samuel Loewenfeld, Epistolae pontificum romanorum ineditae, Leipzig : Veit et Comp., 1885, n. 356, p. 215

  •  

    Lucius papa III abbati de Meslagileburii et priori de Kelzei. Dilectorum filiorum nostrorum de Vechiis et de Tornot abbatum et priorisa de Tornesberi litteras, in quibus eorum sigilla pendebant, accepimus, ex quarum tenore nobis innotuit, quod cum ipsi litterarum obtentu, quas sub nomine Alexandri praedecessoris nostri receperant, inter canonicos de Wartriia et canonicos de Giseburne super cella de Libes voluissent de causa cognoscere, tandem abbas ecclesie de Giddewrte, habita copia litterarum, eas redarguit falsitatis et, quod eas sub examine sedis apostolicae falsas ostenderet, adb mandatum eorum sufficientem praestitit cautionem. Abbate vero de Waltria, quia super defensione litterarum illarum cautionem praestare nolebat, ad sedem apostolicam appellante, tandem utraque pars per nuncios suos cum litteris praedictorum abbatum et prioris et cum litteris, quae sub nomine praedecessoris nostri fuerant exhibitae, apostolico conspectui se representavit. Nos autem litteris ipsis auditis eas falsitatasc comperimus et de consilio fratrum nostrorum redarguimus falsitatis. Mandamus itaque discretioni vestrae atque praecipimus, quatenus qui litteras ipsas exhibuit, si convenire potueritis, auctoritate nostra ab officio deponentes, contradictione et appellatione cessante, in aliquo monasterio sicut falsarium retrudatis et ulteriusd ibi faciatis paenitentiam agere de commissis. Praedictum vero abbatem de Wartria, nisi coram vobis purgationem cum quinta manu praestiterit, quod scienter illis falsis non fuerit litteris usus, sublata appellatione ab administratione monasterii suspendatis et, donec veniam apud Romanam ecclesiam consequatur, suspensum faciatis haberi ; postmodum autem canonicos utriusque ecclesiae super iam dicta cella....e vos, quorum iudicium nuncii partium postulaverunt, causam diligentius audiatis et sine frustratoria dilatione et personarum acceptione mediante iustitia terminetis. Si quis vero appellaverit, vos nihilominus appellatione cessante recipiatis testes, et qui vobis fuerint idonei praesentati, eorum iuratorum depositiones studiosius conscribentes praefigatis partibus terminum competentem, quo cum ipsis attestationibus vestris sigillis signatis apostolico conspectui se repraesentent, nullis litteris obstantibus, si quae, tacita commissione ista, ab apostolica sede fuerint impetratae. Ceterum si his omnibus exsequendis nequiveritis interesse, duo vestrum nihilominus ea exequantur. Datum Velletrif V Idus Maii.


  •  
    (a) prioribus c.
  •  
    (b) sic emendat Bresslau eas cod.
  •  
    (c) falsitatis c.
  •  
    (d) altius c.
  •  
    (e) Versus unus excidisse videtur.
  •  
    (f) Wellentr. c.

Informations

Document

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20868 (aposcripta-855), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/20868 (mise à jour : 01/07/2020).