« aposcripta-851 »


Description

  •  
    Lucius III (1181-1185)

  •  
    L'archevêque de Compostelle Pedro, les évêques de Léon et de Burgos Manrico et Marti

  •  
    VII idus novembris

  •  
    1182/11/07

  •  
    Velletri

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Lucius III Compostellano archiepiscopo ac Legionensi et Burgensi episcopis mandat, cogant homines quosdam de Maiorca, ut fratribus Bolbonensibus de illatis iniuriis satisfaciant.

  •  
    [Copie moderne] Bibl. nat. Paris. Coll. Doat 83. fol. 135. cop. a. 1669.

  •  
    Samuel Loewenfeld, Epistolae pontificum romanorum ineditae, Leipzig : Veit et Comp., 1885, n. 352, p. 212

  •  

    Lucius episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus P(etro) Compostellanensi archiepiscopo, Legionensi1, Burgensi2 episcopis salutem et apostolicam benedictionem. Quotiens peccatis exigentibus iniquorum hominum insolentia in tantum praesumit, quod loca divino cultui deputata destruere vel incendio concremare minime pertimescit, sacerdotalis auctoritas debet adesse et in eos est vigor canonum exercendus, ut damnanda temeritas reprimatur et ecclesiarum status valeat conservari. Ad audientiam siquidem apostolatus nostri dilectus filius noster abbas Bolboniae ordinis Cisterciensis lacrimabilem et miserandam querimoniam destinavit, quod homines de Maiorca in regno et potestate carissimi in Christo filii nostri illustris regis Hispaniae3consistentes abbatiam S. Laurentii, in qua praedicti ordinis quam plures personae, monachi scilicet et conventus, si suum Domino devote studebant iugiter impendere famulatum, instinctu diabolico pro suae voluntatis arbitrio destruere praesumpserunt. Tempore namque, quo sacratissimae passionis domini nostri Ihesu Christi memoria celebratur, praedicti malefactores exeuntes de villa superius memorata unam grangiam iam dicti monasterii combusserunt, pessimae malitiae, quam conceperanta, initium dampnabile tribuentes ; cum vero praedicti monasterii monachi audissent grangiam praefatam esse combustam, in omni humilitate orationibus insistentes, sacris etiam vestibus induti obviam iam dictis malefactoribus processerunt, qui ad evertendam funditus abbatiam crudeliter festinabant. Verum iam dicti malefactores nec dominumb nec hominem reverentes cum ad monasterium pervenissent, tamquam furibundi ecclesiam intraverunt et usque adeo se inhumaniter habuerunt, quod certum est, eos atrocitatem infidelium excesisse. Quoniamc igitur laicorum temeritas, quae in bona ecclesiarum tam pertinaciter debachatur, censura est ecclesiastica punienda, fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus et districte praecipimus, quatinus, si res ita se habet, omni gratia et timore postposito praefatos malefactores de tam gravibus et iniquis excessibus Deo primum et abbati et monachis supradicti monasterii satisfactionem congruam exhibere et ded cetero ab ipsius loci molestatione desistere diligentius moneatis et studiosius inducatis, alioquin eos canonica severitate percellere minime desistatis, nec sententiam nisi, congrue satisfecerint, relaxetis. Datum Velletrie septimo Idus Novembris.


  •  
    (a) Sic scribit Bresslau pro combustam pessimae malitiae, quo conceperat, cod.
  •  
    (b) cod. domum cum correctura.
  •  
    (c) Quam c.
  •  
    (d) de deest in cod.
  •  
    (e) Velleti c.

  •  
    1. Manrico.
  •  
    2. Martino.
  •  
    3. Alphonsi VIII.

Informations

Document

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20864 (aposcripta-851), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/20864 (mise à jour : 22/06/2020).