« aposcripta-350 »


Description

  •  
    Clément VI (1342-1352)

  •  
    31 janvier 1343

  •  
    1343/01/31


  •  
    Avignon

  •  
    Bulle

  •  
    Reg. Aven., t. lxi, fol. 457 v°
  •  
    J.-M. Vidal, Menet de Robécourt, dans Moyen âge, 1903, p. 21 (in ext.).

  •  
    Ici reprise de Jean-Marie Vidal, Bullaire de l’Inquisition française au XIVe siècle et jusqu'à la fin du Grand Schisme, Paris : Letouzey et Ané, 1913, n. 186, p. 288-290

  •  
    Clément VI commet l’évêque de Carcassonne pour entendre les griefs de certains clercs et laïcs des diocèses de Castres et d’Albi contre l’inquisiteur de Carcassonne Aymon de Caumont et son commissaire Menet de Robécourt. Ce dernier s’étant laissé corrompre par Jean de Lombers, juif, accusé d’hérésie, fit tous ses efforts pour arracher aux plaignants une rétractation de leurs témoignages contre le coupable ; n’y pouvant réussir, il fit interpoler le texte des dépositions, se réservant d’exercer des poursuites contre leurs auteurs. Ceux-ci furent saisis par ordre de l’inquisiteur, le 25 décembre 1342, et jetés dans des cachots obscurs, d’où l’on espérait que leurs protestations s’élèveraient vainement.

  •  
    Venerabili fratri ..1 episcopo Carcassonen., salutem etc.
    Officii nostri debitum exigit ut nos, qui sumus omnibus in iusticia debitores, eam cunctis poscentibus ministremus.
    Exhibita siquidem nobis pro parte dilectorum filiorum Amelii Massoti, de Brisatesta2, soluti, Duranti Ros, Raymundi de Ulmo, Jacobi Matfredi, de Graulheto3, et Isarni de Cunho, de Podiobegone4, coniugatorum clericorum, et Guillelmi Textoris, et Johannis de Broliis, laicorum, Castren. et Albien. diocesum, petitio continebat quod cum dudum quidam nomine Johannes de Lombers5, olim iudeus, coram dilecto filio Aymone de Calvomonte6, ordinis predicatorum, inquisitore heretice pravitatis in regno Francie auctoritate apostolica deputato, in Carcassona communiter residente, et Manneto de Roberticuria, se notarium et commissarium Inquisitionis pravitatis eiusdem tunc dicente, de pravitate ipsa delatus fuisset, et clerici ac laici supradicti ad perhibendum testimonium in Inquisitione huiusmodi contra dictum Johannem de Lombers facienda citati fuissent ; ipsique super hiis que sciebant et super quibus interrogati fuerant puram et meram veritatem deposuissent ; ac prefatus Johannes olim iudeus, per dictum inquisitorem seu eius officialem super Inquisitione predicta citatus et recusans contumaciter comparere prefatum Mannetum corrupisset per pecuniam et alias ut a delatione evaderet supradicta ; et tandem procurasset et fecisset quod dicti clerici et laici incarcerati, immurati, questionati et inducti fuerunt ad hoc ut contra veritatem eorum dicta mutarent ; tandem prefatus Mannetus, qui dictos testes ad mutandum dicta eorum induxerat, multa eisdem promisit testibus ut deviarent a testimoniis et dictis eorum, iurando super quodam breviario ad sancta Dei Euvangelia corporaliter manu tacta quod nunquam testimonia et dicta huiusmodi revelarentur eorum ; et quod licet ipsi testes firmi forent et perseverarent in testimoniis veris depositis per eosdem, tamen si aliqua variatio facta fuit, dictus Mannetus per violentiam et metum qui cadere poterat in constantem eam fieri fraudulenter et dolose fecit et scribi prout voluit illa que ipsi testes minime affirmarant nec in proposito fuerant affirmandi, ad hoc ut idem Johannes olim Iudeus ab Inquisitione absolveretur eadem, et contra dictos testes posset procedere ac ab ipsis pecunias et bona eorum alia extorquere ; quodque ipsis testibus se prout immunes sunt scientibus a carceribus et vinculis in quibus propter predicta detenti fuerant absolutis et etiam liberatis, prefatus inquisitor eosdem testes in die festivitatis Nativitatis Domini nostri Ihesu Christi de nocte capi fecit et carceribus mancipari, eosque in eisdem carceribus sine aliqua iusta causa detinuit et detinet indebite et iniuste, ne malicia et iniquitas ipsius et dicti Manneti et tante temeritatis versutia in notionem veniant atque lucem ; et quod ipsi testes alias adeo opprimuntur quod non possunt se defendere, sed sine aliqua culpa propter iniquitatem et versutiam supradictas in dictis carceribus detinentur et in eis formidant putrefieri, nisi ipsis per apostolice Sedis providentiam succurratur. Quare pro parte ipsorum clericorum et laicorum testium fuit nobis humiliter supplicatum ut providere ipsis in hac parte de oportuno remedio dignaremur.
    Nos igitur, cupientes unicuique fidelium iusticiam exhiberi ac gerentes de tua fidelitate et circumspectione probata fiduciam in Domino specialem, fraternitati tue per apostolica scripta committimus et mandamus quatinus, vocatis prefatis inquisitore et Manneto, ac aliis qui fuerint evocandi, huiusmodi causam audias et facias super premissis auctoritate apostolica iusticie complementum. Contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Testes autem qui fuerint nominati, si se gratia, odio, vel timore subtraxerint, censura simili appellatione cessante compellas veritati testimonium perhibere. Non obstante si eidem inquisitori vel quibusvis aliis communiter vel divisim a Sede apostolica sit indultum quod interdici, suspendi, vel excommunicari non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam, ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem.
    Datum Avinioni, II kalendas februarii, anno primo7.

  •  
    1. Gaucelin de Jean ; voir n. 180, note 1.
  •  
    2. Briatexte (Tarn), cant. de Graulhet, arrond. de Lavaur.
  •  
    3. Graulhet (Tarn), arrond. de Lavaur.
  •  
    4. Puybegon (Tarn), cant. de Graulhet.
  •  
    5. Lombers (Tarn), cant. de Réalmont, arrond. d’Albi.
  •  
    6. Aymon de Caumont ; voir n. 162, note 1.
  •  
    7. Voir une notice sur Menet de Robécourt au n. 28, note 2 ; et d’autres documents le concernant, n. 154, 155, 176, 181, 189.

Informations

Document

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA database

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20363 (aposcripta-350), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/20363 (mise à jour : 25/05/2018).