« aposcripta-110 »


Description

  •  
    Clément VI (1342-1352)

  •  
    La reine de Sicile, Jeanne

  •  
    VII idus februarii, anno quarto

  •  
    1346/02/07


  •  
    Avignon

  •  
    Bulle

  •  
    D’après le registre Vatican 139, non folioté, cap. 910. Baluze s’est servi du ms. latin précité.

  •  
    Étienne Baluze, Guillaume Mollat, Vitae paparum Avenionensium. Nouvelle édition revue d'après les manuscrits et complétée de notes critiques, Paris : Letouzey et Ané, 1914-1922, vol. 4, n. CXXXIV

  •  
    Ejusdem papae epistola1 ad eamdem reginam gratulatoria de felici partu.

  •  

    Carissime in Christo filie Johanne, regine Sicilie illustri. Mente leta jocundoque animo recepimus serenitatis tue litteras describentes qualiter divina clementia, que nunquam cessat a benedictionibus gratiarum, conceptum tuum, de quo inclite memorie Andreas, rex Sicilie, vir tuus, te gravidam reliquerat, sic ad optatum terminum sua ineffabili pietate perduxit quod, nocte nativitatis dominice proximo preterite, post dolores tui partus anxios, vita tibi comite, filium, astantibus et presentibus tam dilecta in Christo filia Isabella, Ungara, nutrice quondam viri tui regis predicti, quam aliis nonnullis de magnatibus regni et civitate Neapolitana nobilibus et honestis mulieribus, in tua camera et ante portam ipsius multis nobilibus existentibus, feliciter peperisti: quem quidem natum naturalibus membris completum inter ulnas suas mox nutrix eadem tenuit, ac deinde, die festivitatis beati Stephani protomartiris subsequenti, venerabilis frater noster Philippus, episcopus Cavallicensis, cancellarius tuus, eumdem natum filiuma, vice nostra, de sacris elevavit fontibus, Caroli nomine imposito, ut progenitorum suorum clare memorie nuncupatorum hoc nomine memoria celebris recenseretur in eo. Et licet, filia carissima, partum hujusmodi prosperum et jocundum ante receptionem litterarum tuarum predictarum letis rumoribus audissemus, earum tamen viso et intellecto tenore cor nostrum ampliusb in Domino exultavit. Subsequenter autem eodem episcopo Cavallicensi et dilecto filio nobili viro Petro, comite Bellaudi, tue regie celsitudinis nunciis, ad presentiam nostram venientibus et premissa nobis referentibus seriose, perfusa fuerunt exinde rore consolationis et gaudii uberius intima cordis nostri, sperantes in Domino quod ipse, cujus misericordiarum non est numerus, ad laudem sui nominis ac grata et fidelia obsequia Ecclesie sancte sue, reique utilitatem publicec, ac regni et regnicolarum consolationem, gubernationem et pacem ipsum puerum, virtuosis adornatum dotibus et clara progenitorum suorum vestigia imitantem, in annos producet longevos, sicut a largitore bonorum omnium devotis precibus postulamus. Porro que per prefatum Cavallicensem episcopum, levando, vice nostra, dictum puerum de sacris fontibus, facta sunt, ut prefertur, habentes grata multipliciter et accepta, tuam regiam excellentiam attentius exhortamur quatinus amorem maternum, quem ad ipsum filium te gerere supponimus incomparabiliter et habere, circa custodiam et educationem ipsius sedulam adaugeat nostre dilectionis affectus, quem ad ipsum puerum velut spiritualem filium gerimus specialiter, ut donante Domino de ipso continue rumores votivos et prosperos audiamus. Datum Avinione, VIJ ydus februarii, anno quartod.


  •  
    (B) Bal. (omission)
  •  
    (a) tuum, Bal.134.
  •  
    (c) publice utilitatem, Bal.134.
  •  
    (d) Bal., msLat.134. (omission)

  •  
    1. D’après le registre Vatican 139, non folioté, cap. 910. Baluze s’est servi du ms. latin précité.

Informations

Document

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA database

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20123 (aposcripta-110), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/20123 (mise à jour : 01/03/2021).