« aposcripta-97 »


Description

  •  
    Clément VI (1342-1352)

  •  
    Le noble Bertrand, seigneur de la Tour

  •  
    II nonas novembris, anno tertio

  •  
    1344/11/04


  •  
    Avignon

  •  
    Lettre, général (après 1198, littere cum filo canapis)

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. Registre Vatican 138, ep. 384, fol. 116.
  •  
    [Autre copie médiévale] F. FRANCE, Paris, Bibliothèque nationale de France, ms. latin 4124 (utilisé par Baluze).

  •  
    Étienne Baluze, Guillaume Mollat, Vitae paparum Avenionensium. Nouvelle édition revue d'après les manuscrits et complétée de notes critiques, Paris : Letouzey et Ané, 1914-1922, vol. 4, n. CXX

  •  
    Epistola Clementis VI ad Bertrandum de Turre consolatoria super morte Guillelmi filii.

  •  
    Dilecto filio nobili viro Bertrando domino de Turre salutem.
    Quamvis fidelibus qui moriuntur in Domino, cum de laboribus ad quietem et de miseriis ad beatitudinem transeant, a suis caris potius congaudendum esset, si posset imperio rationis cohiberi doloris acerbitas, quam dolendum, audito tamen nuper transitu quondam Guillelmi de Turre nati tui, non potuimus, cum simus inter homines, non dolere; presertim dum gratam familiaritatem ipsius et affinitatem placidissimam, qua nobis et nostris conjunctus noscebatur existere, attenta meditatione pensamus. Sed dum diligenter attendimus viam universe carnis, quam omnem humanam creaturam tam sublimem quam humilem ingredi cogit indicta moriendi hominibus necessitas, non parcens sexui vel etati, cujus quidem mortis judicium differri nequit, dum de creatoris beneplacito, etiam per momentum, audi[veri]musque relatibus fide dignis quod idem Guillelmus, tanquam vir devotus et catholicus, sacramentis premunitus ecclesiasticis finierit laudabiliter et feliciter terminum vite sue, consolamur in Domino, et ei gratiarum referimus in humilitate spiritus actiones. Ideoque nobilitatem tuam rogamus attentius et hortamur quatinus premissa, necnon quod ille qui eum tibi de sua gratia dederat, absque tua et alterius cujusvis injuria ipsum ad se potuit juxta sue voluntatis beneplacitum revocare, in eo qui totius consolationis est pater consolatione recepta, super hiis divinis beneplacitis te coaptes, et mitigatis suspiriis, et abstersis penitus lacrymis, tam illos de domo tua quam ceteros mestos de dicto transitu tanquam vir fortis et magnanimus, presertim cum aliis multis liberis elegantibus te misericordiarum ditaverit Dominus, studeas consolari, pro certo sciturus, fili, quod tua et tuorum consolatio super hiis cedet in nostri beneplaciti et consolationis augmentum, quodque propter substractionem nati tui predicti erga te, domum et liberos tuos nostre dilectionis affectus quomodolibet non decrescet.
    Ceterum precibus nostris adjicimus ut dilectam in Christo filiam nobilem mulierem Helitz, relictam dicti defuncti, neptem nostram, super tanti viri amissione doloris acerbitate respersam, paterna consoleris dulcedine, ipsamque habeas specialiter commendatam.
    Datum Avinione, II nonas novembris, anno tertioa.

  •  
    (a) Omis Baluze.

Informations

Document

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA database

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20110 (aposcripta-97), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/20110 (mise à jour : 03/11/2020).