« aposcripta-96 »


Description

  •  
    Clément VI (1342-1352)

  •  
    [1344?]

  •  
    après 1344 - avant 1344

  •  
    s.l.

  •  
    Bulle

  •  
    Epistola1 Clementis papae VI ad Odonem, ducem Burgundiae, pro Hugone de Rupe Romanae curiae mareschallo.

  •  
    D’après le ms. latin 4124, p. 693 (Bibliothèque nationale de Paris).

  •  
    Étienne Baluze, Guillaume Mollat, Vitae paparum Avenionensium. Nouvelle édition revue d'après les manuscrits et complétée de notes critiques, Paris : Letouzey et Ané, 1914-1922, vol. 4, n. CXIX

  •  
    Dilecto filio nobili viro Odoni duci Burgundie.
    Relatu percepimus fide digno quod dilectus filius nobilis vir Hugo de Rupe, miles, nepos noster, romane curie marescallus, castrum Montisfortis situm in Burgundia cum castellania et aliis juribus et pertinentiis suis dudum a dilecto filio nobili viro Aymerico de Malomonte, milite, ad quem jure successionis pervenerat, justo titulo acquisivit.
    Cum autem idem marescallus tam ratione sui officii quam obsequiorum nostrorum familiarium, quibus incessanter insistit, occupatus continue ad tue nobilitatis presentiam pro faciendis et prestandis hiis ad que tibi pro castro et castellania predictis tenetur accedere personaliter nequeat commode de presenti, nobilitatem eamdem plenis affectibus deprecamur quatinus procuratorem suum super predictis ydonea potestate suffultum, quem ad eamdem presentiam destinare providit, ad facienda et prestanda illa que dictus marescallus tibi pro premissis tenetur velis admittere favorabiliter de gratia speciali, aut alicui de quo possis confidere in hiis partibus committere recipiendi ab eodem marescallo premissa tuo nomine concedere potestatem, vel saltem usque ad certi competentis temporis spatium, infra quod idem marescallus possit ad eamdem tuam presentiam se conferre, negotium hujusmodi ponere in sufferentia et respectu, eidem interim saisina et possessione castri et castellanie juriumque predictorum sic expeditis plene ac libere quod eis gaudere valeat ac si fecisset ac prestitisset ea que tenetur facere, ut premissum est, et prestare, te, fili, taliter quesumus super hiis habiturus quod nos exinde tibi ad gratiarum actiones uberes teneamur.
    Datum.

  •  
    1. D’après le ms. latin 4124, p. 693 (Bibliothèque nationale de Paris).

Informations

Document

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20109 (aposcripta-96), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/20109 (mise à jour : 25/05/2018).