« aposcripta-91 »


Description

  •  
    Clément VI (1342-1352)

  •  
    IV idus maii, anno secundo

  •  
    1344/05/12


  •  
    Avignon

  •  
    Lettre, général (après 1198, littere cum filo canapis)

  •  
    [Autre copie médiévale] F. FRANCE, Paris, Archives nationales de France, JJ 270, fol. 329.
  •  
    [Autre copie médiévale] F. FRANCE, Paris, Bibliothèque nationale de France, ms. latin 6025, fol. 108.

  •  
    Étienne Baluze, Guillaume Mollat, Vitae paparum Avenionensium. Nouvelle édition revue d'après les manuscrits et complétée de notes critiques, Paris : Letouzey et Ané, 1914-1922, vol. 4, n. CXIV

  •  
    Epistola Clementis VI ad Petrum, regem Aragonum, de negotio Jacobi regis Majoricarum.

  •  
    Clemens episcopus, servus servorum Dei, carissimo in Christo filio Petro, regi Aragonum illustri, salutem et apostolicam benedictionem.
    Fili carissime, licet pro reformanda pace et concordia inter te et carissimum in Christo filium nostrum Jacobum, regem Majoricarum illustrem, quos pacis emulus zizanie seminator ab unitate sejunxit, impenderimus nostra studia toto posse, et venerabilem fratrem nostrum Armandum, archiepiscopum Aquensem, primo, et deinde bone memorie Andream, tituli Sancte Susanne, ac ipso hujusmodi negotium prosequendo sublato de medio, dilectum filium nostrum Bernardum, tituli Sancti Ciriaci in Termis presbiteros cardinales, et postmodum dictum archiepiscopum iterato successive ad partes ipsas duxerimus destinandos, ac eorum operationis ministerium, impediente satore discordie, non fuerit sortitum effectum, quia tamen, sicut displicenter referimus, et evidentia facti notoriat, hujusmodi discordia non diminuta sed potius aucta videtur et durius aggravata, nos volentes tot et tantis malis, periculis, et scandalis que premissaa dissensio paritura minatur occurrere, ne invalescant ulterius et fortius incalescant, salubriter obviare, presertim propter singularis et paterne dilectionis affectum, quem ad te ipsumque Majoricarum regem habuimus et habemus, et vitanda dispendia que propterea tuis et ejusdem subditis ac toti reipublice provenerunt hactenus et dinoscuntur assidue provenire, ac diligentius attendentes quam grandis ex tua et ipsius regis Majoricarum unanimitate utilitas sequeretur, non intendimus ab inchoatis per nos desistere, sed eis insistere, nostrique officii debitum adimplere ut zizaniarum radices inter te et ipsum totaliter extirpentur, fomes cujuslibet odii exting[u]atur, ab hostilibus hinc inde cessetur insultibus, et pacis integritas reformetur. Verumtamen, quia ad hujusmodi nostrum exequendum desiderium non possemus, sicut vellemus, nostram personalemb presentiam exhibere, dilectum filium nostrum Bertrandum, tituli Sancti Marchi presbiterum cardinalem, apostolice Sedis nuncium, virum utique laudande virtutis et in arduis experientie comprobate, scientia et innata prudentia preditum, cultorem justitie, et pacis amicum, et concordie zelatorem, licet ejus presentia nobis et Ecclesie generali necessaria nimium careamus inviti, ad partes ipsas pro hujusmodi sedanda discordia, necnon pace et concordia inter te et ipsum Majoricarum regem, actore Domino, reformandis providimus de fratrum nostrorum consilio tanquam pacis angelum destinandum. Ideoque serenitatem tuam requirimus, monemus et hortamur attente, per Salvatoris nostri aspersionem pretiosi sanguinis, obsecrans, quatinus diligenter considerans predicta et alia non facile numeranda dispendia que discordia ipsa parit, animum tuum ad pacis solide unitatem inter te et ipsum regem Majoricarum, summotis impedimentis quibuslibet, actore Domino, reformandam sic habilites et coaptes quod inter te et ipsum, cujuslibet odii et rancoris occasione sublata, concordia desiderata proveniat, communibus occurratur periculis, et communibus utilitatibus consulatur, et nichilominus prefatum cardinalem ob nostram et apostolice Sedis reverentiam et suorum meritorum excellentiam, immo nos in ipso potius benigne recipiens ac debita honorificentia prosequens et pertractans, ejus in premissis salubribus monitis et paternis exhortationibus effectualiter acquiescas, ac ea que tibi super hiis, ex nostra parte, vive vocis ministerio suggeret credas indubie, illaque sic devote suscipias et efficaciter exequaris quod nos tue bone intentionis propositum et devotionis sinceritatem erga nos et Sedem eamdem possimus per effectum operis dignis in Domino laudibus commendare.
    Datum Avinioni, IIII ydus maii, pontificatus nostri anno secundo.

  •  
    (a) predicta Bal.114.
  •  
    (b) personaliter Bal., ms Lat.114.

Informations

Document

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA database

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20104 (aposcripta-91), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/20104 (mise à jour : 09/04/2019).