« aposcripta-90 »


Description

  •  
    Clément VI (1342-1352)

  •  
    Le roi d'Aragon Pierre

  •  
    IV kalendas aprilis, anno secundo

  •  
    1344/03/29

  •  
    Avignon

  •  
    Lettre, général (après 1198, littere cum filo canapis)

  •  
    Ad Petrum regem Arragonum de negotio regis Majoricarum.

  •  
    [Autre copie médiévale] F. FRANCE, Paris, Archives nationales de France, JJ 270, fol. 309v.
  •  
    [Autre copie médiévale] G. FRANCE, Paris, Archives nationales de France, ms. latin 6025, fol. 89.
  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 137, ep. 838, fol. 225v.

  •  
    Étienne Baluze, Guillaume Mollat, Vitae paparum Avenionensium. Nouvelle édition revue d'après les manuscrits et complétée de notes critiques, Paris : Letouzey et Ané, 1914-1922, IV, p. 45-46, d'après F, G et H.

  •  
    Clemens episcopus, servus servorum Dei, carissimo in Christo filio Petro, regi Arragonum illustri, salutem et apostolicam benedictionem.
    Paternis desiderantes affectibus te, fili carissime, domumque tuam regiam intra nostra et apostolice Sedis precordia recumbentes pacis, salutis et honoris habundare commodis, et ad hec reformationem unitatis et concordie mutue inter te ac carissimum in Christo filium nostrum Jacobum, regem Majoricarum illustrem, tanto tibi tamque propinquo vinculo sanguinis et affinitatis conjunctum quod confundi nequiret te domoque predicta remanentibus inconfusis, opportunam immo necessariam multipliciter extimantes, te ad ipsam concordiam per nostros solempnes nuncios et litteras ad te missos sepius, sicut novit regalis circumspectio, duximus ex[h]ortandum. Et licet hostis antiqui humani generis, pacis et caritatis emuli ac odiorum et dissensionum nutritoris nequissimi malitia prevalente nondum satisfactum in hac parte fuerit votis nostris, adhuc tamen circa cepta per nos hujusmodi, de radice caritatis utique prodeuntia, tanto ferventius providimus insistenduma quanto sincerius et affectuosius tua et ejusdem regis spiritualia et temporalia commoda affectione paterna zelamus.
    Quocirca tuam regalem magnificentiam rogamus et hortamur attentius ac per Dei misericordiam obsecramus quatinus premissa et alia que sepe super hiis scripsimus intra pectoris claustra regii matura et diligenti consideratione revolvens, et attendens nichilominus quod nobilis valde reputatur illa victoria et magnis laudibus extollenda que per clementiam consummatur, quodque predicta concordia, si eam dederit pacis auctor, tibi honoris augmentum non modicum, quietem animi et alia innumerabilia Deo placibilia commoda, non solum tibi, fili dilectissime, sed etiam tuis et regis predicti devotis et subditis fideique catholice proculdubio ministrabit, ad eam cor inclines regium et coaptes.
    Et ut tractari per vias tibi honorabiles et alias opportunas et justas utilius et liberius, quiescentibus guerrarum discriminibus, quibus Deus pacis offenditur, valeat, ad treugas inter te dictumque regem ac utriusque valitores, adherentes, et subditos ineundas vel indicendas usque ad instans festum beati Michaelis archangeli duraturas, consensum benignum et favorabilem prebeat, obnixe quesumus, regia celsitudo, venerabili fratri nostro Armando, archiepiscopo Aquensi, apostolice Sedis nuncio, quem ad partes illas propterea destinavimus, clementer et benigne super premissis nichilominus intendendo.
    Datum Avinioni, IIII kalendas aprilis, pontificatus nostri anno secundo.

  •  
    (a) Au lieu de providimus insistendum, Bal. et le ms. latin donnent insistimus.

Informations

Document

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20103 (aposcripta-90), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/20103 (mise à jour : 27/04/2020).