« aposcripta-49 »


Description

  •  
    Clément V (1305-1314)

  •  
    6 juin 1309

  •  
    1309/06/06

  •  
    Avignon

  •  
    Bulle

  •  
    Clementis V epistola1 ad regem Philippum scripta ad instantiam magistri Hospitalis Sancti Joannis Jerosolymitani pro liberatione Terrae Sanctae.

  •  
    D’après J 703, n. 170 (Archives nationales).

  •  
    Étienne Baluze, Guillaume Mollat, Vitae paparum Avenionensium. Nouvelle édition revue d'après les manuscrits et complétée de notes critiques, Paris : Letouzey et Ané, 1914-1922, vol. 3, n. XIX

  •  

    Clemens, episcopus, servus servorum Dei, carissimo in Christo filio Philippo, regi Francie illustri, salutem et apostolicam benedictionem. Nitor tue fidei postulat et clara devotionis tue opera representant ut de prosperis auspiciis Terre Sancte possit una nobiscum et Ecclesia, matre tua, relatione veridica gratulari. Re vera, fili carissime, inter cetera que in te christianissimo principe dignis in Domino laudibus attollenda recti judicii censura dijudicat, singularem affectionem tuam ad incrementa orthodoxe fidei et ipsius terre votivam et celerem liberationem nos et ipsa Ecclesia intuentes in vocem exultationis et confessionis erumpimus, et exultantes in Domino, ac ejus beneficia confitentes, ipsi super hoc sacrificium laudis exsolvimus a quo tibi credimus pia miseratione concessum ut pro liberatione et defensione dicte terre tue caritatis ubera in opera pietatis libenter effundens, te et tua spontanea promptitudine affluenter exponas, sicut tuorum laudabilium evidentia operum clarius protestantura. Quare, cum in te premissa concurrant, sisque fide preditus, mente preclarus, virtutibus locuples et claris operibus virtuosus, credimus et pro certo tenemus quod per hujusmodi concessa desuper ipsi terre felicitatis auspicia gaudebit cor regium et immensa letitia exultabit, tuaque precordia laudande considerationis spiritu roborata de ipsius terre salute propinqua spem firmam et fiduciam certam assument. Ut igitur nobis tibi gratulanter ac jocunde scribentibus jocundus et gaudens agnoscas, tenorem litterarum quas dilectus filius.. magister Hospitalis Sancti Johannis Jherosolimitani nobis super hiis noviter destinavit, de verbo ad verbum, tue devotionib presentibus mittimus interclusum, ea omnia tibi significantes ad gaudium; ut, sicut es nostrorum, et Ecclesie ac terre prefate successuum avidus, ita gaudii et letitie particeps habearis. Datum Avinioni, VIIJ ydus junii, pontificatus nostri anno quarto.


  •  
    (B) devotioni tue, Bal.
  •  
    (a) protestatur, Bal.

  •  
    1. D’après J 703, n. 170 (Archives nationales).

Informations

Document

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20062 (aposcripta-49), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/20062 (mise à jour : 28/11/2017).