« aposcripta-43 »


Description

  •  
    Clément V (1305-1314)

  •  
    Pour mémoire perpétuelle de la chose

  •  
    II kalendas januarii, anno quarto

  •  
    1308/12/31

  •  
    Toulouse

  •  
    Bulle (ad perpetuam rei memoriam)

  •  
    Constitutio adversus adulteratores monetae in regno Franciae.

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. Reg. Vat. 56, cap. 13, fol. 264.
  •  
    [Autre copie médiévale] F. FRANCE, Paris, Bibliothèque nationale de France, ms. latin 10919, fol. 172 [en ligne].

  •  
    Étienne Baluze, Guillaume Mollat, Vitae paparum Avenionensium. Nouvelle édition revue d'après les manuscrits et complétée de notes critiques, Paris : Letouzey et Ané, 1914-1922, t. 3, p. 111-112.

  •  
    Regestum Clementis, n. 5010, d'après R.

  •  
    Clemens, episcopus, servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam.
    Prodiens quasi ex adipe iniquitatisa multorum sceleratorum sinistrab cupiditas eos in perniciem precipitare conatur, dum sequi miserabilem ejus ingluviem satietatis nescientem moderamina non verentur. Ipsic etenim turpium lucrorum se fecibus immergentes ambitiosis nexibus involvuntur, Dei timorem dampnabili cecitate postponunt, et quasi ambulantes in tenebris, non vitant excidia personarum.
    Nuper siquidem ad nostri apostolatus auditum multorum relatio fide digna perduxit quod nonnulli, nullam habentes auctoritatem jure vel consuetudine seu privilegio faciendi monetam, falsam monetam cudunt et fabricant in regno Francie et locis circumvicinis. Alii vero monetam fabricatam sub vero signo carissimi in Christo filii nostri Philippi, regis Francorum illustris, studiose depravant, et ex hoc cadit a suo recto pondere. Quamplures etiam in locis circumvicinis, quibus de jured ac consuetudine seu privilegio jus competit fabricandi monetam, signum proprium monete regie monete sue quam fabricant imprimere seu insculpere moliuntur, ejusdem quantitatis et et rotunditatis et litterarum figure, quam habet moneta regia, monete sue quam fabricant quantum possunt similius speciem et formam insculpunt, constituunt et imponunt. Et quamvis moneta predicta eorum, ad usurpatam similitudinem perductae, deficiat a justo pondere argenti et solito in regia moneta et more et consuetudine observataf, simplices tamen et populares persone, non habentes inter monetas tante similitudinis peritiam discernendi, falluntur cotidie ea occasione in usu monetarum, recipientes monetas falso assimilatasg pro veris. Sunt et alii qui scienter falsas monetas extra regnum predictum emunt, et postea infra regnum ipsum eas portant, vendunt et expendunt.
    Nos igitur, attendentes quod iidem falsarii et fabricatores monetarum talium et emptores predicti per hoc se dignos maledictioneh constituunt, eos qui, ut premittitur, premissa moliri aut fabricare aut emere vel portare ad regnum predictum scienter presumpserint, excommunicationis sententia innodamus, absolutionei predictorum nobis et successoribus nostris preterquam in mortis articulo reservata.
    Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre innodationis et reservationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.
    Datum Tholose, II kalendas januarii, pontificatus nostri anno quarto.

  •  
    (a) iniquitas, Bal.
  •  
    (b) funesta, Bal.
  •  
    (c) ipsius, Reg. Vat.
  •  
    (d) de quibus jure aut, Bal.
  •  
    (e) predictam, Reg. Vat.
  •  
    (f) observato, Bal.
  •  
    (g) assimulatas, Bal.
  •  
    (h) Bal. (omission)
  •  
    (i) absolutionem, Bal.

  •  
    Voir aussi Voir APOSCRIPTA n. 6788.

Informations

Document

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20056 (aposcripta-43), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/20056 (mise à jour : 02/06/2020).