« aposcripta-41 »


Description

  •  
    Clément V (1305-1314)

  •  
    VI kalendas novembris, anno quarto

  •  
    1309/10/27

  •  
    Le Groseau

  •  
    Lettre, général (après 1198, littere cum filo canapis)

  •  
    Littera directa regi Francorum ad instantiam magistri Hospitalis Jerusalem pro subsidio Terrae sanctae.

  •  
    [Autre copie médiévale] F. FRANCE, Paris, Archives nationales, JJ 43, fol. 37-38 [image en ligne].

  •  
    Étienne Baluze, Guillaume Mollat, Vitae paparum Avenionensium. Nouvelle édition revue d'après les manuscrits et complétée de notes critiques, Paris : Letouzey et Ané, 1914-1922, t. 3, p. 105-108.

  •  
    Clemens, episcopus, servus servorum Dei, carissimo in Christo filio Philippo, regi Francorum illustri, salutem et apostolicam benedictionem.
    In eternitates perpetuas, ubi fures non effodiunt nec furantur, ubi erugo nec tinea demolitur, thesaurizare, dilectissime fili, incomparabiles tibi thesauros indeficientis beatitudinis cupimus, ut sicut in orbe terrarum latius diffunduntur tui culmina principatus, sceptrumque prepotens regni tui stabilius clementie divine roboratur auxilio, sic in regno celesti thronus tuus locum obtineat celsiorem, et clariori diademate glorie coroneris. Habet siquidem, carissime fili, firma fiducia spei nostre et de salvatoris nostri miseratione confidimus quod illius summi boni donum gratissimum, quod omnem delectationem transcendit, et ultra quod desiderabilius excogitari non potest, ad quod tua suspirat intentio, benignius ex divine miserationis habundantia consequeris, si redemptoris nostri figuratam gerens in intimis passionem, et Terre Sancte, in qua salvator ipse redemptionis nostre misterium consummavit, condolens afflictionibus et pressuris, illi munificentie regalis impendes auxilium, et in succursum ipsius diffundes tuorum munerum largitatem.
    Sane, dilectissime fili, a memoria regia non credimus excidisse quod dudum celsitudinem tuam per litteras apostolicas affectione paterna rogavimus et cum multa instantia fuimus exhortati ut illud pecuniarum Deo gratum auxilium, quod in Terre sancte subsidium et succursum in presenti passagio exhibendum tue obtulerat munificentia largitatis, dilecto filio magistro Hospitalis Sancti Johannis Jherosolimitani liberaliter exhiberes. Sed quia nondum in hac parte desiderium mentis nostre potuimus obtinere, angit nos terre predicte calamitas; ut sicut terra ipsa miserabilibus afflictionibus premitur incessanter, et diris persecutionibus continue laceratur, nostraque precordia sevis proinde vexationibus colliduntur, sic pro eodem obtinendo subsidio diligentius insistamus, illudque cum instantia oportune sollicitudinis postulemus.
    Quesumus igitur, carissime fili, tuamque celsitudinem iterato rogamus et obsecramus per viscera misericordie Dei nostri quatinus considerans attentius et discutiens sollicite in scrutinio mentis tue quod per hujusmodi exhibitionem subsidii gratiam tibi vendicabis altissimi, salutis tue procurabis augmentum, dicte terre doloribus utilia medicamenta prestabis, in conspectu ejusdem matris Ecclesie redderis acceptior, et in populis gentium attolletur laudum preconiis nomen tuum, de illo tam celeriter quam liberaliter magistro memorato pia benignitate studeas providere, ne forte prefatum passagium, quod sub spe hujusmodi subsidii inceptum fuisse dignoscitur, irreparabilia, dicto cessante subsidio, sicut idem magister ante pluries ore tenus, et post suum recessum a nobis apostolatui nostro scripsit per litteras suas, et, ut credimus, ad idem tibi facit per alias suas litteras speciales, incurrere valeat nocumenta ; quinimmo passagium ipsum ad honorem et gloriam Regis regum, cujus agitur in hac parte negotium, per hujusmodi prestationem auxilii felicibus dirigatur auspiciis et laudabilibus successibus prosperetur. Speramus enim quod tu, qui negotium dicti passagii geris in intimis cordis tui, circa predictum subsidium exhibendum sic pro reverentia salvatoris prudenter et salubriter providebis quod anxiis mentis nostre desideriis satisfiet, et eamdem matrem Ecclesiam dictamque terram, que hujusmodi auxilium desideranter expectant, jocunditate multiplicis letitie renovabis.
    Et ut de indigentia prefati magistri quoad dictum passagium certitudinem habeat regia celsitudo, scire te volumus quod licet camera nostra foret exhausta non modicum, tamen dicti passagii consummationem felicem volentes indigentie nostre preferre, quinquaginta milia florenorum auri de camere predicte pecunia, quamvis antea predicto magistro de tota illa summa pecunie in qua tenebamur pro solutione anni presentis per nos fuisset integre satisfactum, ad opus dicti passagii fecimus mutuari; absque qua necessaria ad dictum passagium per dictum magistrum haberi non poterant ullo modo, sed oportebat remanere dictum passagium imperfectum.
    Preterea scire te volumus quod dictus magister sic tarde in ultimo suo adventu ad nostram accessit presentiam quod ad te venire non potuit, tibi ordinationem prefati passagii relaturus; et nisi celeriter intemperiem aeris, quam merito formidabat, mare ingrediendo personaliter prevenisset, dictum passagium quoad presentem annum omnino inutile extitisset ; propter quod dictum magistrum habeat celsitudo regia excusatum. Ut autem vasorum navigabilium et gentium quas secum ducit magister predictus habere possit certitudinem pleniorem, illa tibi duximus transmittenda in quadam cedula de scriptura quam idem magister nobis transmisit transumpta presentibus interclusa, prout in eadem cedula poteris intueri. Ecce insuper quod dilectos filios Petrum, abbatem monasterii Sancti Medardi Suessionensis, et Guillelmum Petri, ordinis Predicatorum, doctorem in theologia, capellanum nostrum, latores presentium, propter hoc ad tuam presentiam duximus destinandos ; quibus vel eorum alteri super hiis que circa premissa tibi ex parte nostra retulerint adhibeas plenam fidem.
    Datum in prioratu de Grausello prope Malausanam, Vasionensis dyocesis, VI kalendas novembris, pontificatus nostri anno quarto.

  •  
    Datée de 1308 par Baluze. "Pièce non retrouvée" par Mollat. Absente des registres (aucune lettre émise le 27 octobre 1309).

Informations

Document

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20054 (aposcripta-41), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/20054 (mise à jour : 07/02/2019).