« aposcripta-40 »


Description

  •  
    Clément V (1305-1314)

  •  
    Le roi de France Philippe IV le Bel

  •  
    18 octobre 1309a

  •  
    1309/10/18

  •  
    Le Groseau

  •  
    Lettre, général (après 1198, littere cum filo canapis)

  •  
    Littera1 Clementis papae directa regi Franciae propter injuriam factam per ducem Venetiarum.

  •  
    D’après J 704, n. 177 (Archives nationales).

  •  
    Étienne Baluze, Guillaume Mollat, Vitae paparum Avenionensium. Nouvelle édition revue d'après les manuscrits et complétée de notes critiques, Paris : Letouzey et Ané, 1914-1922, vol. 3, n. XIX

  •  
    Barbiche

  •  

    Clemens, episcopus, servus servorum Dei, carissimo in Christo filio Philippo, regi Francorum illustri, salutem et apostolicam benedictionem. Jocunde referimus quod progenitores tui, christianissimi principes, sicut illustrium splendore natalium polluerunt, sic eximie devotionis gratia prepollentes, ad sanctam romanam Ecclesiam filialem reverentiam habuerunt, et velut filii fama factisque preclari, matrem ipsam ejusque jura, sicut antiquitas fidelis intitulat, summopere defensarunt, exaltationem ipsius solertibus alias studiis promoventes. Sed letamur et amplius, inclite principum, quod illorum gesta magnifica sic in te laudabilis clarique continuatione preconii propagata noscuntur quod clare ac laudande memorie progenitorum ipsorum recolenda sectans vestigia, eorum quibus in hereditate succedis, in prosecutione virtuosorum operum sedulo te constituis successorem. Tu namque velut christianissimus princeps, dilectus et predilectus a Domino, Ecclesiam ipsam et Sedem apostolicam constanti animo revereris, et apud eam devotionis inclite claritate prefulgens, in Dei timore fervidus, et in ipsius matris Ecclesie dilectione beate considerationis spiritu perseverans, ipsius honorem et commodum votive prosequeris, et ejus jura favore regio suscipis confovenda. Profecto, licet hujusmodi tue devotionis et dilectionis affectus multipliciter hactenus gestorum regalium claritate patuerit, nunc tamen illum quem clarius rei evidentia manifestat clarioribus indiciis experimur. Cum enim dudum ad aures regias pervenisset quod quondam.. dux, consilium et commune Venetiarum civitatem Ferrariensem cum suo comitatu et districtu spectantem ad romanam Ecclesiam pleno jure, cujusque possessionem nos et ipsa Ecclesia pacificam habebamus, hostiliter presumptuosa temeritate invaserant, eamque occupaverant violenter, et detinebant dampnabiliter occupatam, quodque per eos ipsi Ecclesie gravibus irrogatis injuriis, diversos ibidem excessus contra eamdem Ecclesiam eorum insolentia detestanda commiserat, tu, fili carissime, quem materne passionis filialis affectus reddit intenta compassione participem, progenitorum tuorum more laudabili moleste ferens pretactos injurias et excessus, ac propterea in ejusdem matris levamen favorabili magnanimitate consurgens, eosdem quondam ducem, consilium et commune per tue celsitudinis litteras speciales et nuntios rogare, hortari et efficaciter inducere curavisti ut ipsi, quod in hac parte contra ipsam Ecclesiam improvide attemptarant, ad statum debitum cum reverentia prona reducerent, et satisfacientes ipsi Ecclesie de illatis sibi injuriis, ei civitatem eamdem dimitterent, et illius possessionem eidem Ecclesie integrarent. Nec in hoc fervor regii favoris omisit quin illis ejus apicibus indicaret quod si contrarium facerent, celsitudo regia, que sepedicte matris ferre nequibat injuriam, moveri contra illos ad ultionem debitam intendebat; ac, prout ex tuarum litterarum serie perlecta collegimus, quondam dux et Veneti sepefati tam tuis litteris quam nuntiis memoratis honorificentia condigna receptis, eorum super hiis solempnes procuratores et nuncios cum mandatis specialibus ad regie serenitatis presentiam destinarunt. Et demum, cum super premissis inter te et ipsos diversi tractatus habiti extitissent, tua illustris et circumspecta prudentia honoris nostri et ejusdem Ecclesie zelatrix fervida ordinavit quod dicti procuratores et nuncii Venetorum ad nostra et ipsius Ecclesie mandata humiliter redeuntes, omnia de quibus inter Ecclesiam et ipsos scrupulus contentionis ingeritur nostris in manibus ponerent, nostreque super hiis se omnino summitterent voluntati. Ac insuper ex amplissimo regie dignationis affectu per tue celsitudinis litteras et nuntios qui nuper cum dictis Venetorum nuntiis et procuratoribus apostolicam presentiam adiverant, de ipsorum Venetorum conversione letatus, et ipsorum procuratorum precibus inclinatus, apud nos intercessisti deprecabiliter pro eisdem. Re vera, fili, apponentibus se ante nostros oculos Venetorum ipsorum excessuum enormitate tam grandium et injuriarum tam atrocium gravitate, quibus prelibate matris viscera nequiter lacerarant, patrisque precordia crudeliter sauciarant, mens nostra gravibus exinde confossa doloribus memoratos eorum procuratores et nuncios equanimiter audire vel recipere non valebat; nec recepissemus eosdem, nisi prius nobis de ipsorum sufficienti et non injurioso Ecclesie, sed decenti syndicatu vel procuratorio constitisset. Sed dum ad regie pro illis deprecatricis interventionis instantiam revolvimus nostre considerationis intuitum, procuratores eosdem, quibus alias, prout eis in publico aperte prediximus, audientiam nullatenus dedissemus, ob tui tamen, qui recumbens infra claustrum apostolici pectoris habes in nobis quicquid in patre devotus filius promeretur, considerationem precaminum et honorem benigne recepimus, et verba propositionis eorum pleno collegimus intellectu. Et quoniam eorum procuratoria seu mandata, que tunc coram nobis producere curaverunt, queque vidimus, ac videri et examinari per fratres nostros fecimus diligenter, nedum insufficientia ad ea que hujusmodi negotii qualitas et prosecutio requirebat, immo nulla et injuriosa etiam comprobantur, super eodem negotio inter nos et illos apertio voluntatis nostre non potuit cum utilitate vel saltem honestate seu decentia exponi. Ad hec, quia premissa, que per te de prudentie regalis commendanda industria in negotio ipso sunt habita, et regium decorem prospiciunt, et in nostri ac Ecclesie apostoliceque Sedis honoris et favoris augmentum provenisse conspicimus, tuam ex hiis celsitudinem laudibus extollentes, tibi multiplicium proinde rependimus commercia gratiarum, sperantes in Domino quod ipse, qui dictum negotium pro sua Ecclesia prospere cepit dirigere, sic illud ad felicem exitum sua clementi benignitate perducet quod eadem Ecclesia suum inde votivum consequetur intentum, dictique Veneti de sua malitiosa insania non poterunt gloriari. Insuper dilecto filio fratri Guillelmo Petri de Godino, ordinis Predicatorum, magistro in theologia, capellano nostro, latori presentium, quem premissa ad tuam presentiam destinamus, super hiis que circa ea ex parte nostra tibi duxerit exponenda fidem velis plenariam adhibere. Datum in prioratu de Grausello propre Malausanam, Vasionensis dyocesis, XV kalendas novembris, pontificatus nostri anno quarto.


  •  
    (a) Anno 1308, Bal.

  •  
    1. D’après J 704, n. 177 (Archives nationales).

Informations

Document

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20053 (aposcripta-40), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/20053 (mise à jour : 27/06/2020).