« aposcripta-37 »


Description

  •  
    Clément V (1305-1314)

  •  
    Pour mémoire perpétuelle de la chose

  •  
    4 avril 1308

  •  
    1308/04/04

  •  
    Poitiers

  •  
    Titre, général (littere gratiose, cum filo serico)

  •  
    Clementis papae epistola1 de reservatione Ecclesiae Autissiodorensis.

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] D’après le Reg. Vat. 55, fol. 221 rº, caput 14
  •  
    [Autre copie médiévale] copie dans le ms. latin 10919, fol. 174 rº (Bibliothèque nationale de Paris).

  •  
    Étienne Baluze, Guillaume Mollat, Vitae paparum Avenionensium. Nouvelle édition revue d'après les manuscrits et complétée de notes critiques, Paris : Letouzey et Ané, 1914-1922, vol. 3, n. XIX

  •  

    Clemens, episcopus, servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam. Gerentes ad Autissiodorensem ecclesiam benivolentie specialis affectum, ad ea paternis studiis libenter intendimus per que status ipsius de bono semper in melius salubriter dirigatur. Cum igitur eadem ecclesia per obitum bone memorie Petri, episcopi Autissiodorensis, vacare noscatur, nos attendentes quod ecclesiis vacantibus, ex eorum dissentione ad quos in ipsis electiones pertinent prelatorum, solent plerumque scandala gravia necnon dampna non modica et pericula provenire, ac propterea cupientes quod hujusmodi dissentionum scandalis et periculis, que in eadem ecclesia in presenti vacatione, occasione electionis de pastore inibi faciende, sicut relatione fide dignorum accepimus, evenire timentur, salubriter evitatis, eidem ecclesie de persona provideatur ydonea, que tanto congruat oneri et honori, provisionem dicte ecclesie hac vice, nisi forsan electio de futuro episcopo fiat in concordia in eadem, dispositioni nostre et apostolice sedis, de fratrum nostrorum consilio, auctoritate apostolica, reservamus, decernentes ex nunc irritum et inane si secus super hoc a quoquam quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attemptari. Nulli ergo omnino hominum etc. Si quis autem etc. Datum Pictavis, IJ non. aprilis, pontificatus nostri anno tertio.

Informations

Document

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20050 (aposcripta-37), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/20050 (mise à jour : 23/05/2020).