« aposcripta-24 »


Description

  •  
    Clément V (1305-1314)

  •  
    Le roi de France Philippe le Bel

  •  
    XVI kalendas aprilis, anno secundo.

  •  
    1307/03/17

  •  
    Baignes

  •  
    Lettre, général (après 1198, littere cum filo canapis)

  •  
    Ad eumdem Philippum regem de prorogato termino mutuae visionis.

  •  
    [Autre copie médiévale] F. D’après le ms. latin 10919, fol. 80 rº (Bibliothèque nationale de Paris).

  •  
    Étienne Baluze, Guillaume Mollat, Vitae paparum Avenionensium. Nouvelle édition revue d'après les manuscrits et complétée de notes critiques, Paris : Letouzey et Ané, 1914-1922, vol. 3, n. XIX

  •  
    Clemens, episcopus, servus servorum Dei, carissimo in Christo filio Philippo, regi Francorum illustri, salutem et apostolicam benedictionem.
    Cum de consilio phisicorum, necessitate nostri corporis hoc admodum exigente, pro salute nostra intendamus immediate post Pascha resurrectionis dominice minutionem sanguinis celebrare, ut ipsorum phisicorum verbis utamur, ac propter hoc tunc diebus aliquibus, quibus nos oportebit habere quietem, in incepto jam itinere sic continue procedere nequeamus, non miretur tua serenitas si in kalendis aprilis non possumus esse Pictavis, prout tibi a nobis fuerat intimatum. Nos enim infra sex vel septem dies dicti mensis aprilis ibi esse proponimus, divina nobis gratia assistente.
    Datum Beanie, Xanctonensis dyocesis, XVI kal. aprilis, pontificatus nostri anno secundo.

Informations

Document

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20037 (aposcripta-24), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/20037 (mise à jour : 26/03/2019).