« aposcripta-19 »


Description

  •  
    Clément V (1305-1314)

  •  
    Le roi de France Philippe IV le Bel

  •  
    V idus februarii, anno secundo

  •  
    1307/02/09

  •  
    Pessac

  •  
    Lettre, général (après 1198, littere cum filo canapis)

  •  
    Clément [V] fait savoir au roi de France Philippe [IV] qu'il l'attendra à Poitiers au début du mois d'avril suivant pour traiter d'affaires importantes.

  •  
    [Expédition] E. FRANCE, Paris, Archives nationales de France, J 703/156.
  •  
    [Autre copie médiévale] F. FRANCE, Bibliothèque nationale de France, ms. lat. 10919, fol. 75v [image en ligne].

  •  
    Ici reprise d'Étienne Baluze, Guillaume Mollat, Vitae paparum Avenionensium. Nouvelle édition revue d'après les manuscrits et complétée de notes critiques, Paris : Letouzey et Ané, 1914-1922, III, p. 72-73, d'après E.

  •  
    Clemens, episcopus, servus servorum Dei, carissimo in Christo filio Philippo, regi Francorum illustri, salutem et apostolicam benedictionem.
    Dilecti filii nostri Berengarius, tituli sanctorum Nerei et Achillei, et Stephanus, tituli sancti Ciriaci in T[h]ermis presbiteri cardinales, nuper ad nos, directis suis litteris, intimarunt quod tu, fili karissime, pro vista inter nos et te mutuo facienda de duobus locis, Turonis aut Pictavis, et de duobus terminis, videlicet medii mensis aprilis aut kalendarum maii, alterum quem maluerimus, acceptasti, quodque optionem nostram circa premissa tibi curaremus quam citius intimare. Et licet nobis et fratribus nostris tertius locus, Tholosa videlicet, ex causis multis fuisset magis accom[m]odus et acceptus, maxime propter debilitatem nostri corporis post longam egritudinem, a qua etsi per Dei gratiam convaluerimus, reliquie tamen ejus multa et varia in nobis causant incom[m]oda, tamen in quantuma possumus tue semper optantes [con]descendere voluntati, pro loco civitatem P[ictavensem] elegimus, de qua inter nos et te condictum alias extitit, prout nosti. Sed quia medicorum nostrorum in unum convenit consilium ut opus sit nobis in hac novitate temporis recipere medicinam, ad quam recipiendam tempus temperatum, videlicet principium mensis maii, arbitrantur, visum est nobis quod si vista nostra in medio mensis aprilis sumeret exordium, forsan que tractanda sunt in vista infra principium mensis maii, quod tempus prefati nostri medici ad medicinam nobis prestituunt nullatenus obmittendam, propter brevitatem temporis non possent ad effectum perduci. Et quia inter hec duo artamur, quia et vistam per omnem modum tenere volumus sicut condiximus, et medicinam tempore prestituto a medicis sine gravi et evidenti corporis periculo, ut asserunt, pretermittere non valemus, cui periculo ut precaveatur desiderare te credimus, tanquam illum quem passionum nostrarum necesse est probata dilectio constituat socium et germanum, tempus eligimus, videlicet principium mensis aprilis, ut tunc intremus Pictavis, sic quod per totum mensem aprilis possint tractari et perfici que in vista perficienda fuerint aut tractanda, et reliquum tempus medicis nostris ad curam nostri debilis corporis relinquatur. Placeat igitur serenitati tue, fili karissime, ad principium mensis aprilis tuum in Pictavis ordinare et properare adventum; et consideres diligenter quod non absque magno cordis affectu ad negocia que in vista incumbunt tractanda, in tanta debilitate corporis constituti, etiam nobis qualitate temporum obsistente, laborem itineris aggredi non veremur. Super premissis igitur de voluntate tua nos per tuas litteras studeas quantocius facere certiores. Galhardo vero de Pressacob, domestico et familiari nostro, latori presentium, quem celsitudini tue super predictis dirigimus, fidem adhibeas in hiis que ex parte nostra tibi circa ea duxerit proponenda.
    Datum apud Pessacum, V ydus februarii, pontificatus nostri anno secundo.

  •  
    (a) quibus ms.
  •  
    (b) Puisaco Bal. et ms.

Informations

Document

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20032 (aposcripta-19), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/20032 (mise à jour : 21/05/2020).