« aposcripta-15 »


Description

  •  
    Clément V (1305-1314)

  •  
    Le roi de France Philippe IV le Bel

  •  
    11 août 1307

  •  
    1307/08/11

  •  
    Poitiers

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Philippo regi Francorum commendat Arbertum Aycelini, episcopum Claromontanum.

  •  
    [Autre copie médiévale] F. FRANCE, Paris, Bibliothèque nationale de France, ms. lat. 10919, fol. 53v (foliotation erronée donnée par Baluze-Mollat, à corriger) [en ligne].

  •  
    Ici reprise d'Étienne Baluze, Guillaume Mollat, Vitae paparum Avenionensium. Nouvelle édition revue d'après les manuscrits et complétée de notes critiques, Paris : Letouzey et Ané, 1914-1922, III, p. 56-58, d'après F.

  •  
    Clemens, episcopus, servus servorum Dei, carissimo in Christo filio Philippo, regi Francie illustri, salutem et apostolicam benedictionem.
    Gratie tibi divine premium et humane preconium laudis acquiritur si ecclesias et personas ecclesiasticas, precipue regni tui, regali presidio foveas et favore benivolo prosequaris; nosque ad id celsitudinem tuam eo fiducialius apostolicis exhortationibus excitamus quo magis illam in operum executione bonorum speramus promptam et facilem invenire. Dudum siquidem Claromontensi ecclesia per obitum bone memorie Petri, episcopi Claromontensis, solatio destituta pastoris, dilecti filii R[aymundus] prepositus et capitulum ipsius ecclesie pro facienda futuri electione episcopi, die ad hoc prefixa, insimul convenerunta. Et licet dilectus filius frater Bernardus de Ganniaco, ordinis fratrum Predicatorum, in episcopum Claromontensem per viam compromissi fuisset electus, postmodum tamen dilectus filius Johannes de Fargetis, canonicus Claromontensis, asserens quod ad eum ex certa causa legitima jus eligendi ea vice fuerat devolutum, memoratum prepositum in episcopum Claromontensem elegit. Porro hujusmodi electionum negocio per appellationem dicti prepositi ad Sedem apostolicam legitime devoluto, ipsisque electis pro earumdem suarum electionum prosequendo negocio ad sedem accedentibus supradictam, demum dictus prepositus omne jus, si quod ei fuerat ex hujusmodi electione de se facta quesitum, sponte ac libere in nostris manibus resignavit. Nosque, hujusmodi resignatione recepta, electionem que de dicto fratre Bernardo fuerat attemptata ob certas causas legitimas cassavimus, seu cassam et irritam nunciavimus, justitia exigente. Ac tandem ad provisionem dicte ecclesie, ne vacationis ulterioris detrimenta subiret, sollicite intendentes, post deliberationem quam ad ponendum ibi approbatam ydoneamque personam habuimus cum nostris fratribus diligentem, consideratis virtutibus quibus personam dilecti filii Arberti Aycelini, electi Claromontensis, illarum dominus multipliciter illustravit, ad eumdem Arbertum, archidiaconum Carnotensem, virum utique litterarum scientia preditum, moribus et vita laudabilem, fama preclarum, in spiritualibus providum, etb temporalibus circumspectum, direximus aciem nostre mentis. Quibus omnibus debita meditatione pensatis, de persona ipsius nobis et eisdem fratribus ob ejus exigentiam meritorum accepta de predictorum fratrum consilio et apostolice plenitudine potestatis ipsi ecclesie duximus providendum, preficiendo memoratum Arbertum eidem ecclesie in episcopum et pastorem, curamquec et administrationem ipsius sibi in spiritualibus et temporalibus committendo, in illo qui dat gratias et largitur premia confidentes quod eadem ecclesia sub illius felici regimine, dextera Domini sibi assistente propitia, salubriter et prospere dirigetur et salubria suscipiet incrementa. Quocirca magnificentiam tuam rogamus et hortamur attente quatinus eumdem electum et commissam sibi ecclesiam habens pro divina, dicte sedis et nostra reverentia propensius commendatos, eidem electo regalia ejusdem ecclesie, que per te vacationis ejus tempore detineri dicuntur, sine qualibet difficultate restituas, teque alias exhibeas eidem benivolum et in cunctis oportunitatibus gratiosum, ita quod ipse, regio favore suffultus, commissum sibi dicte ecclesie regimen possit salubriter exercere, tuque proinde concrescas meritis apud Deum, apud nos gratia, et apud fidelium populos clara fama.
    Datum Pictavis, III ydus augusti, pontificatus nostri anno secundo.

  •  
    (a) convenere Bal.
  •  
    (b) in, Bal. (addition).
  •  
    (c) curam, Bal. (omission).

Informations

Document

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20028 (aposcripta-15), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/20028 (mise à jour : 14/05/2020).