« aposcripta-13 »


Description

  •  
    Clément V (1305-1314)

  •  
    Le roi de France Philippe IV le Bel

  •  
    XVII kalendas maii, pontificatus nostri anno secundo

  •  
    1307/04/15

  •  
    Poitiers

  •  
    Lettre, général (après 1198, littere cum filo canapis)

  •  
    Ad Philippum, regem Francorum, de Dulcino, heresiarcha.

  •  
    [Expédition] E. FRANCE, Paris, Archives nationales, J 703/157.
  •  
    [Autre copie médiévale] F. FRANCE, Paris, Bibliothèque nationale de France, ms. latin 10919, fol. 80v-81 [en ligne].

  •  
    Ici reprise d'Étienne Baluze, Guillaume Mollat, Vitae paparum Avenionensium. Nouvelle édition revue d'après les manuscrits et complétée de notes critiques, Paris : Letouzey et Ané, 1914-1922, III, p. 52-53, d'après E.

  •  
    Clemens, episcopus, servus servorum Dei, carissimo in Christo filio Philippo, regi Francorum illustri, salutem et apostolicam benedictionem.
    Quia inter cunctos principes catholicos orbis terre te scimus velut quoddam sidus lucidissima claritate choruscans, vere religionis ac fidei pura ac precipua devotione clarere, et ut validissimum Christi pugilem ad defensionem ipsius fidei orthodoxe toto cordi affectu intendere vires tuas, propter que in ipsius religionis catholice adversitate quamplurimum contristaris ac prosperaris in prosperitate ejusdem, more christianissimi principis reddendo te participem in utrisque, ideo, quotiens nobis obvenit leta relatio circa felicem statum sancte Romane Ecclesie ac totius fidei christiane, eam tibi ut filio dilectissimo, quem sincerissime dilectionis brachiis amplexamur, libenti animo celeriter intimamus, scientes in hoc tuum animum ad letitie gaudia eo affectuosius excitari quo ipsius catholice fidei te novimus ferventissimum zelatorem.
    Hac siquidem die presenti post vesperos nova gratissime exultationis jocunditate fecunda nostris auribus pervenerunt quod ille demon, pestifer filius Belial, horrendissimus heresiarcha Dulcinus, miro Dei prodigio, cum magnis stragibus, laboribus, et periculis, ac expensis quamplurimis frequenter intervenientibus, finaliter est cum multis suis sequacibus nostris carceribus mancipatus per venerabilem fratrem nostrum Raynerium, episcopum Vercellensem, captusque extitit in die sancta Cene Domini proximo preterita per gentes episcopi supradicti, et infinitus populus, qui tunc erat cum ipso, ejus contagio labefactus, occisus extitit illa die. Et ut plenius possis videre modum et formam sub quibus dicte strages et captio processerunt, et ad exultationis tue gaudium ampliandum, tibi mittimus seriose transcripta litterarum nobis super hoc transmissarum ab episcopo supradicto et a Symone Advocato de Colobiano, cive Vercellensi, presentibus interclusa.
    Te igitur rogamus et hortamur attente ut super hiis devota ac humili mente assurgas in actionibus gratiarum Domino Jhesu Christo, provide considerans quomodo clementia summi patris pie compassionis oculo humanum christianorum genus respicit incessanter, quantumque in hoc defertur nomini christiano, dum obstacula ipsi catholicea fidei obviantia dispositione Dei mirifica radicitus extirpantur.
    Datum Pictavis, XVII kalendas maii, pontificatus nostri anno secundob.

  •  
    (a) fidei catholice, Bal.
  •  
    (b) primo, Bal.

Informations

Document

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20026 (aposcripta-13), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/20026 (mise à jour : 13/05/2020).