« aposcripta-11 »


Description

  •  
    Clément V (1305-1314)

  •  
    Le roi de France Philippe IV le Bel

  •  
    XI kalendas februarii, anno primo.

  •  
    1306/01/22

  •  
    Lyon

  •  
    Lettre, général (après 1198, littere cum filo canapis)

  •  
    Philippo regi Francie commendat Bertrandum episcopum Lingonensem.

  •  
    [Formulaire, collection de lettres médiévale] F. FRANCE, Paris, Bibliothèque nationale de France, ms. lat. 10919, fol. 53v-54 [en ligne].
  •  
    [Autre copie médiévale] G. CITÉ DU VATICAN, Biblioteca apostolica Vaticana, ms. Ottoboniano 2546, fol. 119v.

  •  
    Ici reprise de Étienne Baluze, Guillaume Mollat, Vitae paparum Avenionensium. Nouvelle édition revue d'après les manuscrits et complétée de notes critiques, Paris : Letouzey et Ané, 1914-1922, III, p. 49-50, d'après G.

  •  
    Clemens, episcopus, servus servorum Dei, carissimo in Christo filio Philippo, regi Francie illustri, salutem et apostolicam benedictionem.
    Divine gratia majestatis acquiritur si ministris ejus, eta hiis quib precipue pontificali sunt prediti dignitate, pro nostra reverentia condignus honor impenditur et favor necessarius exhibetur. Sane Lingonensi ecclesia per obitum bone memorie Johannis, Lingonensis episcopi, solatio destituta pastoris, nos ad ecclesiam ipsam, utpote devotam et fidelem Ecclesie romane filiam, gerentes paterne dilectionis affectum, et prosperum statum ejus, patris more benivoli, sollicite intendentes, ordinationem ipsius ecclesie Lingonensis ea vice provisioni et dispositioni Sedis apostolice duximus reservandam, decernentes extunc irritum et inane si secus in hac parte scienter vel ignoranter contingeret attemptari. Et tandem considerantes attentius magne devotionis affectum et solide fidei puritatem, quas venerabilis frater noster Bertrandus, episcopus Lingonensis, erga prefatam romanam Ecclesiam inconcusse hactenus observavit et servare continuis studiis non desistit, attendentes etiam grandia probitatis merita, honestatem morum, conversationis et vite mundiciam, et aliarum virtutum dotes multiplices, quibus ipse episcopus noscitur insignitus, ac propterea firma ducti fiducia quod per sue circumspectionis industriam predicta Lingonensis ecclesia in spiritualibus et temporalibus Deo propicio laudanda suscipiet incrementa, deliberatione cum fratribus nostris super hoc habita diligenti, ipsumc B[ertrandum], tunc Agennensem episcopum, a vinculo, quo Agennensi ecclesie tenebatur astrictus, absolvimus, et ad Lingonensem ecclesiam transtulimus supradictam, ipsumque ipsid de fratrum ipsorume consilio et apostolice plenitudine potestatis in episcopum prefecimus et pastorem, liberam sibi tribuentes licentiam ad ejusdem ecclesie Lingonensis regimen transeundi. Celsitudinem itaque regiam rogandam attente duximus et hortandam quatinus diligenter considerans quod ad tue salutis et fame cedit augmentum, si prelatosf ecclesiarum terre tue benignig favoris gratia prosequaris, eumdem episcopum et ecclesiam sibi commissam habens pro divina et apostolica ac nostra reverentia propensius commendatos, te sibi exhibeas in favore munificum et in gratiis liberalem, ac ipsum et eamdem ecclesiam in bonis et juribus suis favorabiliter manuteneas et defendas; ut ipse, tali et tanto fulcimento subnixus et auxilio communitus, predictam ecclesiam, ad laudem Dei et animarum com[m]odum, suo regimini commissarum, utiliter regere valeat et salubriter gubernare, tuque proinde ab eo, qui pro minimis grandia recompensat, condigna premia prosequarish, nosque devotionem tuam, quam in hac partei promptam cupimus inveniri, uberibusj in Domino laudibus attollamus.
    Datum Lugduni, XI kal. febr., pontificatus nostri anno primo.

  •  
    (a) Bal. (omission)
  •  
    (b) precipue qui, Bal.
  •  
    (c) prefatum, Bal.
  •  
    (d) illi, Bal.
  •  
    (e) nostrorum, Bal.
  •  
    (f) prelatis ms.
  •  
    (g) Bal. (omission)
  •  
    (h) consequaris, Bal.
  •  
    (i) hoc, Bal.
  •  
    (j) uberioribus, Bal.

Informations

Document

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20024 (aposcripta-11), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/20024 (mise à jour : 02/02/2019).