« aposcripta-8 »


Description

  •  
    Clément V (1305-1314)

  •  
    Le roi de France Philippe IV le Bel

  •  
    V idus augusti, anno primo

  •  
    1306/08/09

  •  
    Bordeaux

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Ad regem Philippum de negotio castri Malileonis.

  •  
    [Expédition] E. FRANCE, Paris, Archives nationales de France, J 703/151.
  •  
    [Autre copie médiévale] F. FRANCE, Paris, Bibliothèque nationale de France, ms. lat. 10919, fol. 58 [en ligne].

  •  
    Étienne Baluze, Guillaume Mollat, Vitae paparum Avenionensium. Nouvelle édition revue d'après les manuscrits et complétée de notes critiques, Paris : Letouzey et Ané, 1914-1922, III, p. 46.

  •  

    Clemens, episcopus, servus servorum Dei, carissimo in Christo filio Philippo, regi [Francie] illustri, salutem et apostolicam benedictionem. Auditis et diligentius intellectis que per dilectos filios nobilem virum Milonem dominum de Noeriis, marescallum Francie, et alios tuos nuncios, nuper ad nostram presentiam destinatos, nobis usper nostra et tua presentiali habenda vista misisti, super hiis cum aliquibus ex fratribus nostris particulariter et cum omnibus in communi in privato consistorio diversos et quamplures tractatus habuimus. Et ecce deliberationem nostram inde per dilectos filios Bertrandum, dominum de Duracio, militem tuum, ac Hugonem Giraldi, canonicum Lemovicensem, capellanum nostrum, tue celsitudini nunciamus, quibus tam super hiis quam super negocio de Maloleone, quod est inter te et regem Anglie illustrem, necnon super bonis et rebus per gentes tuas et ipsius regis in tuo et regis ejusdem regnis captis seu etiam arrestatis, postquam pacis inter te et ipsum regem fuerunt federa reformata, indubitanter credas que vive vocis oraculo ex parte nostra tue magnificentie reserabunt, ac per eos nobis super hiis omnibus tue remittas beneplacitum voluntatis. Datum Burdegalis, V ydus augusti, pontificatus nostri anno primo.


  •  
    (a) Anno 1305, Bal.

Informations

Document

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20021 (aposcripta-8), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/20021 (mise à jour : 08/05/2020).