« aposcripta-6 »


Description

  •  
    Clément V (1305-1314)

  •  
    Le chevalier Augier de Mauléon.

  •  
    nonis julii, anno primo

  •  
    1306/07/07

  •  
    Bordeaux

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Ad Augerium de Maloleone.

  •  
    E. FRANCE, Paris, Archives nationales de France, J 703/149-1.
  •  
    F. FRANCE, Paris, Bibliothèque nationale de France, ms. lat. 10919, fol. 58 [en ligne].

  •  
    Étienne Baluze, Guillaume Mollat, Vitae paparum Avenionensium. Nouvelle édition revue d'après les manuscrits et complétée de notes critiques, Paris : Letouzey et Ané, 1914-1922, III, p. 43-44, d'après E.

  •  
    Clemens, episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio nobili viro Augerio de Maloleone, militi, salutem et apostolicam benedictionem.
    Litteras tuas paterna benignitate recepimus, per quas nobis pro filio tuo devota instantia supplicasti, necnon et aliqua super castro de Maloleone ad nostram notitiam deduxisti. Nos autem te ad salubria dirigi cupientes, devotionem tuam attentius exhortamur quatinus honorem nostrum et Ecclesie romane ac karissimi in Christo filii nostri Philippi, regis Francorum illustris, cui tam devote, tam constanter et honorifice servivisti, reverenter attendens, et salubri meditatione considerans bonum christianitatis, et precipue Terre Sancte, que a te ac aliis Christi fidelibus remedia consolationis expectat, pensans etiam pericula gravia que ex facto castri predicti in posterum sequi possent, castrum ipsum in manibus prefati regis Francorum absque dilationis et difficultatis obstaculo ponas, deliberes, et assignes, ut de ipso disponat et faciat quod viderit expedire.
    Vollemus quidem, fili, libenter quod illud et alia plura castra haberes, si posses ea licite et absque periculo retinere. Sed videntes quod hoc non potest absque graviori periculorum eventu contingere, ad assignationem fiendam hujusmodi te, qua possumus instantia, excitamus, ut vitentur pericula, et sperate tranquillitates eveniant, ad quas procurandas ex debito tenemur officii pastoralis. Scire autem te volumus quod assignatione dicti castri a te, ut premittitur, procedente, faciemus pro filio tuo predicto super supplicatione, per te pro ipso porrecta, tantum quod videre poteris bonam affectionem, quam ad te et prefatum filium habuimus et habemus.
    Datum Burdegalis, nonis julii, pontificatus nostri anno primo.

Informations

Document

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20019 (aposcripta-6), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/20019 (mise à jour : 26/03/2019).