« aposcripta-4 »


Description

  •  
    Boniface VIII (1294-1303)

  •  
    Le roi de Majorque Jacques

  •  
    X kalendas julii, anno primo

  •  
    1295/06/22

  •  
    Anagni

  •  
    Lettre, général (après 1198, littere cum filo canapis)

  •  
    Bulla Bonifacii papae VIII approbantis conditiones pacis initas inter eosdem reges.

  •  
    Pièce non retrouvée. Ex authentico, Baluze. Digard, Les registres de Boniface VIII, n. 163, analyse une lettre ayant le même incipit, mais adressée à Jayme d’Aragon.

  •  
    Étienne Baluze, Guillaume Mollat, Vitae paparum Avenionensium. Nouvelle édition revue d'après les manuscrits et complétée de notes critiques, Paris : Letouzey et Ané, 1914-1922, t. 3, p. 15-17.

  •  
    Bonifacius, episcopus, servus servorum Dei, carissimo in Christo filio Jacobo, regi Majoricarum illustri, salutem et apostolicam benedictionem.
    Dilecta pax in tabernaculis Domini, multa diligentibus nomen ejus. Impiis vero nulla est pax, quia dum per celestis preconis ministerium hominibus bone voluntatis in terra promittitur, impiis tollitur, malignantibus denegatur.
    Sane, fili, operante Illo qui pacis est Auctor, nuper inter carissimum in Christo filium nostrum Carolum, Sicilie regem illustrem, venerabilem fratrem nostrum Petrum, Aurelianensem episcopum, et dilectum filium religiosum virum Johannem, abbatem monasterii Sancti Germani de Pratis prope Parisius, solempnes procuratores et nuntios carissimi in Christo filii nostri Philippi, regis Francorum illustris, et dilecti filii nobilis viri Caroli, Alançonis et Valesii comitis, fratris ejus, ex una parte, ac Gilibertum de Cruyliis, Guillelmum Durfortis, Petrum Costa et Guillelmum Galvani solempnes nuntios et procuratores Jacobi, nati quondam Petri olim Aragonum regis, ex altera, nuper in nostra presentia tractatus pacis est habitus et firmatus. In cujus quidem discussione tractatus, asserentibus prefatis nuntiis dicti Jacobi super restitutione regni Majoricarum, insularum Evicie et Minoricarum, ac aliorum locorum eidem regno adjacentium tibi per eumdem Jacobum facienda se potestatem aliquam non habere, eidem tractatui discrimen dissolutionis instabat, cum prefati nuntii regis Francorum firmiter dicerent non esse intentionis regis ejusdem te spoliatum dimittere, quem a guerre principio ipse ac clare memorie Philippus, rex Francorum, pater ipsius, sicut ejusdem litis consortem susceperant defendendum. Ne tamen tractatus tam Deo placidus mundoque proficuus perduceretur in cassum, quo multa periculosa discrimina sequi possent, negotium restitutionis ejusdem de ipsorum nuntiorum regis Francie conniventia et expresso consensu per modum qui sequitur, apud prefatum Jacobum suscepimus promovendum. Videlicet quod idem Jacobus restituat et restitui faciat tibi prefata regnum Majoricarum et insulas cum ceteris omnibus immobilibus sive stabilibus occupatis per dictum Jacobum ac suos de terris, villis et possessionibus tuis, tenenda et habenda per te eo modo per omnia quo tenebas ea tempore mote guerre prefate, ita quod per hoc nullum jus tibi aut ei crescat in aliquo vel decrescat. Salvo quod Sarraceni qui de ipsa insula Minoricarum per eumdem Jacobum vel suos ejecti fuerunt, non reponentur ibidem; sed de habitatoribus christianis ipsius insule, si aliqui sint, quos tu suspectos habeas vel odiosos ex rationabili causa, quam arbitrari habebit dilectus filius noster G[uillelmus], tituli Sancti Clementis presbiter cardinalis, quem ad partes ipsas presentialiter mittimus pro votiva executione tractatus ejusdem, usque ad certum numerum moderandum per cardinalem ipsum de insula prefata recedent; et si nollent recedere, ministrorum manibus expellentur. Verum poterunt, si quas in eadem insula possessiones emerint, vendere et secum portare pretium cum ceteris mobilibus eorumdem. Et ad hoc faciendum dabitur eis certus terminus juxta ipsius cardinalis arbitrium statuendus. Ceteri christiani, quibus dicta insula Minoricarum populata est, in subjectione tua ibi, si voluerint, remanebunt ; sic tamen quod si per eumdem Jacobum aut quondam Alfonsum, fratrem suum, ipsorumve mandatum in eadem insula Minoricarum alique possessiones tradite fuerint in feudum, aut in emphyteosim, vel ad censum pro minori servitio aut valore vel censu notabiliter quam valeant, et equum aut rationabile censeatur, quod judicari debet tempore contractus inspecto, ad equum et rationabile juxta cardinalis arbitrium reducentur. Donationes autem simplices facte per prefatum Jacobum vel dictum quondam Alfonsum, officiales aut fautores ipsorum in predictis et de predictis possessionibus, omnifariam irritentur. Quodque in restitutione dictorum regni, et insularum et aliorum locorum predictus Jacobus tibi tuque sibi faciatis invicem recognitiones, firmitates et homagia, juxta modum et formam contentam in instrumento publico facto de conventionibus initis inter te et quondam Petrum, olim regem Aragonum, fratrem tuum. Necnon castra et alia quecumque bona stabilia occupata per te, adjutores et valitores tuos de terris et aliis quibuscumque bonis stabilibus dicti Jacobi, antecessorum, adjutorum et valitorum suorum, postquam guerra insule Sicilie extitit inchoata, sibi et eis per te sine contradictione reddantur. Et versa vice castra et alia quecumque bona stabilia occupata per sepedictum Jacobum, antecessores, adjutores et valitores suos post commotionem guerre predicte de terris et aliis quibuscumque bonis stabilibus tuis, adjutorum et valitorum tuorum, tibi et eis reddantur omnino. Serenitatem igitur regiam monemus et hortamur attente quatinus debita meditatione considerans universalia mundi discrimina, statum depressum et miserabilem terre sancte, et frementia bella undique, gravibus onusta periculis, quodque per ordinationem pretactam, temporum qualitate pensata, reparationi status tui consulitur oportune, cor et animum ad pacis dulcedinem convertas humane, ac ad semitas suavitatis et lenitatis depressive rigoris inclines affectum ; unde Regi pacifico placidus et devotus occurras, a nobis et Ecclesia, sponsa sua, in tam grato opere laudandus et favore prosequendus accedas, et per ipsum pacis adventum tuo firmato solio regalis dignitas subditis et sibi proficiat, et incrementis sequentibus, cum auxilio divine providentie, de bono in melius se attollat.
    Datum Anagnie, X kalendas julii, pontificatus nostri anno primo.

Informations

Document

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20017 (aposcripta-4), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/20017 (mise à jour : 18/06/2020).