Description
-
Livre des Décrétales de Grégoire IX (1234)
-
[X, 4, 13, 4]
-
Décrétale, autre texte de collection canonique
-
[Collection canonique, collection de décrétales] Y. X, 4, 13, 4.
-
Ici reprise d'Emil Friedberg, Corpus Juris Canonici. II. Decretalium collectiones, Leipzig, 1881, c. 697 [en ligne], sans les partes decisae.
-
n. c.
-
JL 17661 [en ligne].
-
Incestuosus matrimonium contrahere non debet; sed, si contrahit, tenet. Et tunc tenetur reddere, sed non potest debitum exigere; et non minus tenetur uxori necessaria administrare [X].
-
Celestinus III.
Transmisse nobis tue litere demonstrarunt quod G., uxore sua defuncta, filiam eius, privignam videlicet propriam, copula carnali cognovit ; postmodum, aliam accipiens in uxorem, cum privigna publice, « tanquam canis ad vomitum rediens »1, illicitam rem committere non expavit.
Quia vero super his consilium requisisti, presenti pagina respondemus quod, legitime uxori cohabitans et necessaria subministrans, non cognoscat eam quamdiu vixerit, nisi ab ea fuerit requisitus, et tunc ad ipsam non sine gravi cordis dolore accedat ; qui etiam pro incestu et adulterio, donec cum ea permanserit, iuxta moderamen tui arbitrii poenitentiam agens, postmodum, si supervixerit ei, perpetuo sine spe coniugii permanebit. -
1. 2 P 2, 22 : « Contigit enim eis illud veri proverbii canis reversus ad suum vomitum et sus lota in volutabro luti ».
-
?
-
?
-
n. c.
Informations
Document
Julien
Théry
(CIHAM (UMR 5648)), dans
APOSCRIPTA database
APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 180368 (aposcripta-30566), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/180368 (mise à jour : 13/07/2023).