« aposcripta-26839 »


Description

  •  
    Innocent VI (1352-1362)

  •  
    Pour mémoire perpétuelle de la chose

  •  
    II nonas julii, pontificatus nostri anno primo

  •  
    1353/07/06


  •  
    Villeneuve-lès-Avignon

  •  
    Bulle (ad perpetuam rei memoriam)

  •  
    [Autre copie médiévale] F. FRANCE, Paris, Bibliothèque nationale de France, ms lat. 15004, fol. 15-17 [en ligne]. Avec glose marginale.
  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R1. Registra Vaticana, 244, fol. 49.
  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R2. Registra Vaticana, 219, fol. 2.

  •  
    P. Gasnault, M.-H. Laurent, Innocent VI. Lettres secrètes et curiales, n. 435.

  •  
    Juramenta et pacta quaedam a cardinalibus, dum in palatio apostolico Avinionensi pro electione summi pontificis tunc futuri insimul congregati fuerant, facta, ab eisdem cardinalibus servanda non esse declarat [Gasnault, Laurent].

  •  
    Innocens episcopus, servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam.
    Sollicitudo pastoralis officii, sicut exigit ut prospiciamus, ne ecclesie in juribus suis minorationis detrimentum suscipiant, sic profecto requirit ut ecclesie Romane, cui auctore Domino presidemus, honores, libertates et jura solertioris diligentie studio servemus a diminutione qualibet illibata. Dudum siquidem per obitum felicis recordationis Clementis pape VI, predecessoris nostri, apostolica Sede vacante, venerabiles fratres nostri sancte Romane ecclesie cardinales, de quorum numero tunc eramus, ad tractandum de hiis que circa electionem Romani pontificis incumbebant, Avinione in palatio apostolico, ubi predecessor idem obierat, insimul congregati, in scriptura quadam cujus tenorem de verbo ad verbum presentibus inseri fecimus, concordarunt; et deinde quidam eorum simpliciter juraverunt, ac nos et quidam alii sub hac conditione juravimus, scilicet: si et in quantum scriptura hujusmodi de jure procederet, quod ille ex eis quem assumi contingeret ad papatum, omnia in eadem scriptura contenta inviolabiliter observaret et quod eadem die qua foret, ut prefertur, assumptus, profiteretur ea omnia et singula se fideliter servaturum rataque habiturum super eis prestita juramenta. Postmodum vero nos ad officium hujusmodi, licet insufficientibus meritis, divina dispositione vocati, premissa omnia recensentes et attendentes quod licet cardinales iidem ad ea faciendum habuerunt rectum zelum et aliquibus etiam videretur nos debere illa et prestita super eis, ut premittitur, juramenta servare, quia tamen dicti cardinales, prohibentibus constitutionibus fel. rec. Gregorii X et Clementis V, predecessorum nostrorum Romanorum pontificum, quibus cavetur quod cardinales, eadem Sede vacante, de quibuscumque negotiis preterquam de provisione Romane ecclesie facienda, certis duntaxat exceptis casibus de quibus tamen aliquis contentus in scriptura hujusmodi non existit, se intromittere nequeant, ad ea procedere minime potuerunt, et considerantes attente quod scriptura ipsa in diminucionem et prejudicium plenitudinis potestatis ex ore Dei collate soli duntaxat Romano pontifici dinoscitur procul dubio redundare, cum per eandem scripturam prefate Sedi grande ac perpetuum prejudicium immineat manifeste, dum potestas hujusmodi adimitur eidem Romano pontifici certisque regulis et limitibus sibi prefixis ab homine coartatur, nec minus intuentes quod esset apud catholicos temerarium et insanum asserere vel sentire quod Romanus pontifex successor Petri et vicarius Jesu Christi non sit vocatus et assumptus in plenitudinem potestatis, que profecto apud ipsum non esset, si ex aliorum consensu, arbitrio vel amminiculo dependeret quodque illa juramenta non canonica immo temeraria sunt censenda, que non solum in Romane quinimmo in cujuslibet alterius ecclesie prejudicium lesionemque prestantur; habita super hiis et nonnullis aliis que nostrum ad id animum rationabiliter induxerunt cum quibusdam ex eisdem etiam cardinalibus ac pluribus doctoribus et jurisperitis aliis deliberatione matura, ad omne scrupulum et dubium in hac parte tollendum, auctoritate apostolica, tenore presentium declaramus eosdem cardinales contenta in scriptura hujusmodi facere nullatenus potuisse, ac illa et omnem eorum effectum nullius fuisse ac esse penitus roboris vel momenti, nosque vel successores nostros Romanos pontifices seu cardinales ipsos ad illorum et juramentorum predictorum observantiam non fuisse nec esse obligatos quomodolibet vel astrictos. Tenor vero dicte scripture talis est :
    « Infrascriptis.
    Deliberatione plena habita pro bono publico concordant omnes domini cardinales, nemine discrepante, in primis quod summus pontifex, Domino providente, creandus, nullo unquam tempore ex quavis causa procedat ad creationem cardinalium nisi secundum modum et formam inferius denotatos, videlicet quod non creet seu faciat aliquos cardinales donec numerus cardinalium venerit ad numerum sexdecim cardinalium, aliis qui essent supra numerum sexdecim de medio jam sublatis, et tunc assumat, si ei videbitur, tot quot ascendant ad plus usque ad numerum viginti, et non ultra, predictis sexdecim aut paucioribus, si forte tunc superessent in viceno numero computatis. Quos quidem cardinales per papam creandos, ipse creare et ordinare habeat de omnium cardinalium tunc superexistentium seu duarum partium eorumdem consilio et consensu, hoc tamen salvo quod, extante numero qui nunc est vel forsitan pauciore, assumat papa, si voluerit, duos cardinales de consilio omnium fratrum seu majoris partis eorum. Item quod papa non procedat ad depositionem seu persone captionem alicujus cardinalis, sine consilio et consensu omnium fratrum, nemine discrepante, nec ad excommunicationem vel aliam censuram ecclesiasticam seu suspensionem vocis vel consistorii, seu portationis capelli, nec ad privationem, nec etiam ad suspensionem beneficiorum ipsorum cardinalium, sine consensu omnium fratrum aut duarum partium eorumdem. Item quod papa nullo modo ponat manum in bonis quorumcunque cardinalium, eis viventibus vel defunctis. Item quod papa provincias, civitates, castra aut terras alias ecclesie Romane non alienet, aut in feudum vel emphiteosim aut sub certo censu concedat, et ubi alienationem seu concessionem predictas justa et rationabili causa fieri expediret, de consilio et consensu omnium fratrum seu duarum partium eorum ad predicta procedat. Item quod collegium cardinalium percipere et habere debeat jure suo medietatem omnium fructuum, reddituum, proventuum, mulctarum, condempnationum et censuum et omnium aliorum obventionum et emolumentorum ad ecclesiam Romanam expectantium in quibusvis provinciis ac terris et locis Romane ecclesie, prout in privilegio fel. rec. Nicolai PP. IIII super hoc concesso plenius continetur. Item quod tam in Romana curia quam in terris et provinciis Romane ecclesie officiales in temporalitate majores, de consilio et consensu cardinalium omnium seu majoris partis ipsorum, instituantur et destituantur, prout in predicto privilegio seu constitutione prefati domini Nicolai PP. IIII noscitur apparere. Item quod ad officium marescalli Romane curie et rectorum terrarum seu provinciarum Romane ecclesie nullus de consanguinitate vel affinitate Romani pontificis assumatur. Item quod summus pontifex nulli regi vel principi seu cuivis alii in regnis, provinciis seu terris eorum concedet decimas nec tercias decimarum seu subsidia alia, nec etiam Camere sue reservabit sine consilio et consensu omnium fratrum vel saltem duarum partium eorundem, et tunc causa justa et rationabili suadente. Item quod papa non impediat quin omnes et singuli cardinales in consulendo et consentiendo liberum habeant arbitrium in agendis. Item quod omnes domini cardinales, qui hodie supersunt, jurare habeant quod ille ex dictis cardinalibus qui ad papatum, prestante Domino, assumetur, predicta diligenter et inviolabiliter observabit, et nichilominus ille qui ad papatum assumetur sive cardinalis sive alius assumptus fuerit et a cardinalibus receptus, eadem die omnia et singula supradicta profiteatur fideliter observare et ratum habeat prestitum juramentum. Item quod si aliquod dubium occurrerit vel inciderit, vel pape videbitur in predictis, dominus papa cum consilio et consensu saltem duarum partium cardinalium habeat declarare. »
    Nulli ergo etc. nostre declarationis infringere etc.
    Datum apud Villam Novam, Avinionis diocesis, II nonas julii, pontificatus nostri anno primo.

  •  
    n. c.

  •  
    Armand Jamme, Renverser le pape. Droits, complots et conceptions politiques aux origines du Grand, Schisme d’Occident, dans Coups d'etat a la fin du Moyen Age? Aux fondements du pouvoir politique en Europe occidentale. Colloque international (25-27 novembre 2002). Collection de la Casa de Velázquez (91). Casa de Velazquez, Madrid, p. 433-482, note. 75, http://www.rmoa.unina.it/1427/

  •  

Informations

Document

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA database

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 176138 (aposcripta-26839), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/176138 (mise à jour : 19/06/2023).