« aposcripta-26837 »


Description

  •  
    Pie II (1458-1464)

  •  
    Jean-Louis de Savoie, clerc du diocèse de Genève

  •  
    8 Idus februarii, MCCCCLIX, anno secundo

  •  
    1460/02/02


  •  
    Sienne

  •  
    Titre, général (littere gratiose, cum filo serico)

  •  
    [n.c.] Archives genev., Pièces histor., n°636

  •  
    Édouard Mallet pour la Société d'Histoire et d'Archéologie de Genève

  •  
    n. c.

  •  
    Bulle qui donne à Jean-Louis de Savoie, clerc du diocèse de Genève, entré dans sa dix-septième année, l'administration au spirituel et au temporel de l'évêché de Genève, jusqu'à ce qu'il ait atteint sa vingt-septième année; lui accordant dispense à ces fins.

  •  
    Pius Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio magistro Johanni Ludovico de Sabaudia, clerico Gebennensis diocesis, Notario nostro, salutem et aposlolicam benedictionem.
    Divina supereminens largitas, nonnunquam in multis sic sue gratie dona diffundit, quod etiam deffectum elalis patientes, per suarum, nec non clarissimorum progenitorum suorum virtutum mérita defectum supplentes, eundem merentur ad dignitatum culmina promoveri.
    Cum itaque hodie nos te, ut accepimus, in decimo septimo tue elalis anno constitutum, ecclesie Gebennen. pastoris ad presens regimine destitute, perpetuum administratorem conslituere, facere et ordinäre, et ex nunc prout ex tune, ac e converso, de persona tua quam primum vicesimum septimum ejusdem etatis anuum alligeris, eidem ecclesie providere inlendamus.
    Nos sperantes quod tu, qui ex dilecto filio Nobili viro Ludovico Duci Sabaudie natus es, propter grandia dona virtutum quibus circumfultus existis, et alia tibi affutura suffragia eidem ecclesie esse poteris multipliciterjmctuosus, tecum ut quam primum dictum vicesimum septimum dicte etatis annum alligeris, eidem ecclesio preesso, illiusqiio curam et administra-hot)em recipere, illamque in spiritualités et temporalibus ut verus Episcopus gerere et exercere, m un usque consecration is alias canonite recipere libère et licite valeas, defectu etalis quem tunc pateris, et generalis Concilti , ac aliis conslitutionibus et ordinationibus apostolicis, nee non dicte ecclesie, juramento, confirmatione aposlolica, vel quavis firmitate alia roboratis, stalutis et consuetudinibus, ceterisque contranis nequaquam obstantibus, auctoritate apostolica tenore presentium, de specialis dono gratie, dispensamus.
    Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre dispensationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.
    Datum Senis, anno incarnationis dominice 1459 octavo idus februarii, pontificatus nostri anno secundo.
    S. Crusiliat

  •  
    É. Mallet, "Mémoire historique sur l'élection des évêques de Genève", p. 127-354, dans Mémoires et documents publiés par la Société d'histoire et d'archéologie de Genève, livre V, Julien Frères, 1847, Genève, p. 296-297.

Informations

Document

Alexandre Parent (Université de Chambéry), dans  APOSCRIPTA database

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 176136 (aposcripta-26837), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/176136 (mise à jour : 08/03/2023).