« aposcripta-26222 »


Description

  •  
    Clément V (1305-1314)

  •  
    L'archevêque de Bourges, l'évêque d'Auxerre et l'abbé du monastère Saint-Benoît de Fleury, diocèse d'Orléans

  •  
    VI kalendas februarii, anno primo

  •  
    1306/01/27


  •  
    Lyon

  •  
    Bulle (ad perpetuam rei memoriam)

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio Segreto Vaticano, Registra Vaticana 52, fol. 58a.

  •  
    Ici reprise de Regestum Clementis, n. 332.

  •  
    ?

  •  
    n. c.

  •  
    Aurelianen. studium in utroque iure infrascriptis commendat, statuit, ut episcopus Aurelianensis et unus ex doctoribus bona doctorum et scolarium defunctorum in tuto loco deponant, diem obitus nunciantes illis, quorum interfuerit, nullo comparente illa bona erogent ; si contra quemquam scolarium suspicio fuerit exorta cuiusdam delicti, non castigetur, sed dimittatur; quod si crimen tale fuerit, ut incarcerari sit opus, culpabilem episcopus teneat in carcere ; scolastici proprium non habeant carcerem ; nullus quoque scolaris pro contracto debito capiatur; neque episcopus neque scolasticus a doctore vel scolari poenam pecuniariam pro emenda censura requirat [Regestum Clementis].

  •  
    Venerabilibus fratribus .. archiepiscopo Bituricensi et episcopo Antisiodorensi ac dilecto filio abbati monasterii sancti Benedicti Floriacensis Aurelianensis diocesis. Ad perpetuam rei memoriam.
    Dum perspicaciter oculos in circuitu levamus et gratiarum Dei circa humane nature compaginem distributionis inspicimus diligenter, scientiarum fontes corpora et animas utiliorum reffectionum poculo saciantes ceteris vidimus dotibus preferendos. Inmensa enim benignitas conditoris omnium rudem hominem, quem post perceptionem mortiferi gustus ad prefectionema discretionis vix efferre naturalis ratio poterat, scientiarum artiumque decrevit docmatibus erudiri, per quas dono dato divinitus viri efficiuntur industres, litterarum decore, scientiis et virtutibus presigniti, que singula sic ipsorum consiliis providis et consulta providentia diriguntur, quod orthodoxorum terrenorum incole sub rectitudinis observantiam gloriosi unireb et regnant et quietis beatitudine gratulentur. Tales siquidem viros infusa eis celitus gratia litterale studium efficit, parvulos suavitatis lactans dulcedine, cibans adultos uberius et provectos uberioris ubertatis delectatione fecundans, dum circa ipsum studiosa sedulitate versatur.
    Cum igitur in Aurelianensi civitate litterarum studium in utroque iure ac presertim in iure civili laudabiliter viguerit ab antiquo et ad presens Domino faciente refloreat, nos ipsum Aurelianense studium, quod nos olim essentiam minoris status habentes legendi et docendi in legibus scientia decoravit et ad quod ex hiis et aliis condignis considerationibus prerogativa quadam intuitus nostre affectionis adducitur, volentes oportunis maioribus presidiis communire, ut quanto utilioribus fuerit directionibus stabilitum, tanto comodius laudabilibusc et uberius docentes studentes ibidem edificare valeant ad prefectumd, auctoritate apostolica statuimus, ut de bonis doctorum et scolarium predictorum, qui decesserint intestati vel rerum suarum ordinationem alii non commiserint, taliter disponatur, non obstante contraria consuetudine vel abusu, videlicet quod episcopus Aurelianensis qui pro tempore fuerit et unus de doctoribus, quem ad hoc universitas doctorum et scolarium ordinaverit, recipientes omnia bona defuncti et ea in tuto loco ydoneose deponentes statuant certum diem, quo illius obitus in patria sua valeat nunciari et illi, ad quos bonorum suorum erit successio devoluta, possint ad civitatem accedere prelibatam vel ydoneum nuncium destinare, et si venerint vel miserint, restituantur eis bona huiusmodi cum cautela, que fuerit adhibenda. Si vero non comparuerint aliqui, ex tunc episcopus et doctor bona ipsa pro defuncti anima, prout expedire viderint, erogabunt, nisi forsan ex aliqua iusta causa venire vel mittere nequiverint successores et tunc in tempus congruum erogatio differatur. Ceterum ut prefatum studium in maiori quiete refulgeat, cum ubi regnat quies, ibi salus existat, Aurelianensis episcopus sic delinquentium castiget excessus, quod scolarium servetur honestas et maleficia non maneant impunita, innocentes autem occasione delinquentium nullatenus capiantur nec bona detineantur eorum. Sed si contra quemquam suspitio fuerit exorta probabilis, is honeste decentius prestita cautione ydonea cessantibus carcerum exactionibus dimittatur. Quod si forte tale crimen commiserit, quod incarcerari sit opus, episcopus culpabilem tenebit in carcere, scolasticis Aurelianensibus proprium habere carcerem penitus interdicto. Nullus quoque scolaris pro contracto debito capiatur, cum hoc sit canonicis et legitimis sanctionibus interdictum. Sed neque episcopus aut officialis eius scolasticus a doctore vel a scolari penam pecuniariam pro excommunicationis emenda vel alia qualibet censura requirat. Per hoc autem iurisdictioni regie non intendimus derogare, sed ea in quantum ab ipso dependent, sue approbationis et voluntatis arbitrio reservamus.
    Nulli ergo etc.
    Datum Lugduni, VI kalendas februarii, anno primo.

  •  
    (a) Sic R pour perfectionem.
  •  
    (b) Sic R.
  •  
    (c) Sic R pour laudabilius.
  •  
    (d) Sic R pour profectus.
  •  
    (e) Sic R pour ydoneo.
  •  
    (f) ?

  •  
    1. ?
  •  
    2. ?
  •  
    3. ?

  •  
    Charles Vulliez, Des écoles de l'Orléanais à l'université d'Orléans (Xe-début XIVe siècle), thèse de doctorat d'Etat, Université Paris Nanterre, 1994, 4 vol., dactyl. [en ligne].

Informations

Document

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA database

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 174731 (aposcripta-26222), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/174731 (mise à jour : 19/11/2022).