« aposcripta-26221 »


Description

  •  
    Clément V (1305-1314)

  •  
    L'archevêque de Bourges, l'évêque d'Auxerre et l'abbé du monastère Saint-Benoît de Fleury, diocèse d'Orléans

  •  
    VI kalendas februarii, anno primo

  •  
    1306/01/27


  •  
    Lyon

  •  
    Bulle (ad perpetuam rei memoriam)

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio Segreto Vaticano, Registra Vaticana 52, fol. 58a.

  •  
    Ici reprise de Regestum Clementis, n. 333.

  •  
    ?

  •  
    n. c.

  •  
    Statuit, ut scolasticus Aurelianen. ad regimen decretorum et legum licentiam largiatur nonnisi dignis, examinatis et approbatis, pro licentia concedenda nihil recipiens [Regestum Clementis].

  •  
    Venerabilibus fratribus .. etc. ut in precedenti continetur. [Venerabilibus fratribus .. archiepiscopo Bituricensi et episcopo Antisiodorensi ac dilecto filio abbati monasterii sancti Benedicti Floriacensis Aurelianensis diocesis]. Ad perpetuam rei memoriam etc. ut supra usque auctoritate apostolica statuimus, ut scolasticus quibuslibet Aurelianensibus coram episcopo Aurelianensi vel de ipsius mandato in capitulo Aurelianensi vocatis ad hoc et presentibus pro universitate scolarium duobus solis doctoribus in sua teneatur institutione iurare, quod ad regimen decretorum et legum bona fide loco et tempore secundum statum prefate civitatis et honorem ac honestatem facultatema ipsarum nonnisi dignis licentiam largiatur nec admittat indignos personarum et nationum acceptatione subtracta. Ante vero quam quemquam licentiet, infra tres menses a tempore licentie petite tam ab omnibus doctoribus utriusque iuris in civitate presentibus, quam aliis dominis honestis et litteratis, per quos veritas sciri possit, de vita, scientia nec non proposito et spe proficiendi ac aliis, que in talibus sunt requirenda, diligenter inquirat et inquisitione sic facta, quid deceat, quid expediat, det vel neget bona fide petenti licentiam postulatam. Doctores autem decretorum et legum, quando incipient legem, prestabunt publice iuramentum, quod super premissis fideliter testimonium perhibebunt. Scolasticus etiam iurabit, quod consilia doctorum seu depositiones eorundem in malum ipsorum nullatenus revelabit neque pro licentiandis bacallaris iuramentum vel obedientiam seu aliquam exigeatb cautionem neque aliquod emolimentum seu promissionem recipiat pro licentia concedenda iuramento superius nominato contentus. Ceterum illi, qui in civitate predicta examinati et approbati fuerint ac docendi licentiam obtinuerint, ut est dictum, ex tunc absque examinatione vel approbatione alia regendi et docendi ubique in facultate illa in qua fuerint approbati plenam et liberam habeant facultatem ac quoquam valeant prohiberi.
    Nulli ergo etc.
    Datum Lugduni, VI kalendas februarii, anno primo.

  •  
    (a) Sic pour facultatum R.
  •  
    (b) Sic R pour exigat.
  •  
    (c) Suppléez nec avant a
  •  
    (d) ?
  •  
    (e) ?
  •  
    (f) ?

  •  
    1. ?
  •  
    2. ?
  •  
    3. ?

  •  
    Charles Vulliez, Des écoles de l'Orléanais à l'université d'Orléans (Xe-début XIVe siècle), thèse de doctorat d'Etat, Université Paris Nanterre, 1994, 4 vol., dactyl. [en ligne].

Informations

Document

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA database

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 174730 (aposcripta-26221), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/174730 (mise à jour : 19/11/2022).