« aposcripta-26220 »


Description

  •  
    Clément V (1305-1314)

  •  
    Le prieur de Saint-Laurent d'Orléans, le doyen et le chanoine d'Orléans Guillaume de Belliac

  •  
    VI kalendas februarii, anno primo

  •  
    1306/01/27


  •  
    Lyon

  •  
    Bulle (ad perpetuam rei memoriam)

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio Segreto Vaticano, Registra Vaticana 52, fol. 63b.

  •  
    Ici reprise de Regestum Clementis, n. 359.

  •  
    ?

  •  
    n. c.

  •  
    Magister Iohannes de Vnistinga utriusque iuris, Michael Maucondit et Stephanus de Morneio, Meten., Rothomagen. ac Bituricen. dioec. legum professores, advenerant nonnulla privilegia pro universis doctoribus et scolaribus Aureliani immorantibus et immoraturis studio petituri ; quibus concessis, mandatur infrascriptis, ut illis tribus professoribus faciant a baccalariis et scolaribus ibidem immorantibus expensas itineris exhiberi [Regestum Clementis].

  •  
    Dilectis filiis .. priori sancti Laurentii et .. decano ac Guillelmo de Belliaco canonico ecclesie Aurelianensis
    Fide puri, devotione sinceri, sollicitudine fervidi et diligentia circumspecti dilecti filii Iohannes Vnistinga utriusque iuris, Michael Maucondit et Stephanus de Morneio legum professores Metensis, Rothomagensis et Bituricensis diocesium ad extollendum honoribus, muniendum favoribus, et ampliandum gratiis Aurilianense studium, ubi legendi et docendi in legibus exercent laudabiliter magistratum, nuper ad nostram audientiam accedentes pro universis doctoribus et scolaribus predicto immorantibus vel immoraturis studio nonnulla privilegia, libertates, immunitates et gratias a nobis cum instantia suppliciter petierunt. Nosque studium ipsum ex certis et dignis considerationibus, prerogativa favoris et gratie confoventes, eorumque supplicationibus inclinati, petitum gratiose concessimus et concessa sub nostris bullatis litteris duximus redigenda, ut fons scientiarum irriguus, de cuius plenitudine hauriant universi ad illum de diversis mundi partibus concurentes, in Aurelianensi civitate concrescat ad laudem divini nominis et universalem profectum pariter et honorem. Cumque predicti magistri Iohannes, Michael et Stephanus pro universali comodo laborantes huiusmodi non sine personarum suarum laboribus et incomodis prosequendo negocia pertulerunt et subierunt gravia onera expensarum, prout conditio temporis et ipsorum negociorum exegit qualitas, non solum propriam propterea expendendo pecuniam, verum etiam se certis creditoribus in certis pecuniarum quantitatibus obligando, nobis humiliter supplicarunt, ut providere indempnitati eorum super hoc de benignitate apostolica curaremus.
    Cum igitur indignum existat, quod prefati magistri Iohannes, Michael et Stephanus, unde premium meruerunt inde dispendium patiantur, discretioni vestre mandamus, quatinus vos vel duo aut unus vestrum per vos vel alium seu alios eisdem magistris Iohanni, Michaeli et Stephano vel eorum procuratori seu procuratoribus de iustis et moderatis expensis tam factis videlicet quam etiam faciendis per eos in veniendo, morando et redeundo et predicta consequendo et promovendo negocia, de quibus ipsorum Iohannis, Michaelis et Stephani stari volumus iuramento, a baquallariis et scolaribus predicto immorantibus studio faciatis infra competentem terminum a nobis statuendum eisdem satisfactionem congruam exhiberi. Contradictores etc. Non obstante si aliquibus fuerit ab eadem sede concessum, quod interdici vel excommunicari nequeant aut suspendi etc.
    Datum Lugduni, VI kalendas februarii, anno primo.

  •  
    1. ?
  •  
    2. ?
  •  
    3. ?

  •  
    Charles Vulliez, Des écoles de l'Orléanais à l'université d'Orléans (Xe-début XIVe siècle), thèse de doctorat d'Etat, Université Paris Nanterre, 1994, 4 vol., dactyl. [en ligne].

Informations

Document

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA database

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 174729 (aposcripta-26220), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/174729 (mise à jour : 19/11/2022).