« aposcripta-25703 »


Description

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    L’inquisiteur de la dépravation hérétique dans la province de saint François, Bartholino, OFM

  •  
    XII kalendas februarii, anno quartodecimo

  •  
    1330/01/21


  •  
    Avignon

  •  
    Lettre, général (après 1198, littere cum filo canapis)

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. Reg. Vat. 115, n. 1330, fol. 75.

  •  
    Ici reprise de Konrad Eubel, Bull., n. 835, p. 457.

  •  
    Jean-Marie Vidal, Bullaire de l’Inquisition française au XIVe siècle et jusqu'à la fin du Grand Schisme, Paris : Letouzey et Ané, 1913, n. 100, p. 152-153.

  •  
    Declarat, sufficere singulos de haeresi propter fautoriam Ludovici de Bavaria et antipapae suspectos citari per litteras solummodo in locis solemnibus publicandas [Eubel].

  •  
    Bartholino, de ordine fratrum Minorum, inquisitori haereticae pravitatis in provincia beati Francisci auctoritate apostolica deputato.
    Tua nuper insinuatione nobis innotuit, quod, cum adversus nonnullos, qui viris illis perfidis Ludovico de Bavaria et Petro de Corbario haereticis et scismaticis faverunt ac ipsorum vel alterius eorundem complices, defensores, consiliatores, adhaerentes et sequaces fuerunt, tanquam vehementer suspectos seu respersos de haeresi et scismate intenderes procedere iustitia exigente, nec ad ipsos in terris rebellium Dei et ecclesiae, sicut asseritur, tutus pateat aditus pro citationibus ratione criminum huiusmodi faciendis, nobis humiliter supplicasti, ut providere de oportuno in hac parte remedio dignaremur.
    Nos itaque, qui negotium fidei ubique ad honorem Dei et augmentum fidei catholicae cupimus auxiliante Domino prosperari, nolentes, quod propter hoc inquisitionis negotium valeat in hac parte quomodolibet impediri, faciendi adversus eos et eorum singulos, quotiens super praedictis vel ea quomodolibet tangentibus tibi oportunum extiterit, tuarum citationum edictum publice in locis solemnibus, de quibus verisimile, quod ad eos citationes huiusmodi pervenire valeant, plenam discretioni tuae facultatem tenore praesentium elargimur: volentes ac etiam decernentes, quod edicta citationum huiusmodi perinde valeant citatosque apprehendant et arctent, ac si eis facta praesentialiter et intimata solemniter extitissent, quacunque constitutione in contrarium edita non obstante.
    Datum [Avinioni], XII kalendas februarii, anno quartodecimo.

Informations

Document

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA database

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 174212 (aposcripta-25703), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/174212 (mise à jour : 30/09/2022).